Jump to content

Lingua Kyrgyzica

E Vicipaedia
(Redirectum de Chirgisice)
Lingua Kyrgyzica
кыргыз тили, кыргызча, qyrğyz tili, qyrğyzça, قىرعىزچا, قىرعىز تىلى
Taxinomia:
Locutores: c. 3 000 000
Sigla: 1 ky, 2 kir, 3 kir
Status publicus
Officialis Chirgisia
Privata Tadzikistania,Sinae, Afgania
Litterae:
Scriptura: Cyrillica
Procuratio: Nulla
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Kyrgyzica[1] vel Kirgizica[2] (in ipsa lingua кыргыз тили, кыргызча, qyrğyzça, قىرعىزچا, قىرعىز تىلى appellata) ad Turcicarum linguarum circulum intra linguarum Altaicarum familiam pertinet. Ex parte typologiae, agitur de lingua agglutinativa. In usu est in Asia Media, praecipua in Chirgisia (ubi est lingua nationalis), in Tadzikistania, in Uiguristania et in Afgania.

Circiter tres milliones hominum Kyrgyzice loquuntur. Abecedario Cyrillico scribitur, cui aliquae litterae additae sunt, sed Kyrgyzica aliquando scribitur Abecedario Arabico, quod est etiam completum. Inter 1928 et 1940, Kyrgyzstania abecedarium Latinum adoptavit, cuius usus valde sporadice manet.

Lingua Kyrgyzica multo similis Kazachicae est. Habitualiter classificatur iuxta cum hac ultima, Tatarica, Melanopetasica intra linguas Turcicas Boreoccidentales. Sed haec classificatio controversiosa est et aliquando Kyrgyzica classificata intra linguas Turcicas Septemtrionales propter robustam culturalem unitatem similem inter hos populos invenitur.

Abecedarium Kyrgyzicum

[recensere | fontem recensere]
Azim loquebatur Kyrgyzice

А Б (В) Г Д Е Ё Ж З И Й К Л М Н Ң О Ө П Р С Т У Ү (Ф) Х Ц Ч Ш Щ (Ъ) Ы (Ь) Э Ю Я

Litterae additae sunt in tabula inferiori:

Ң ң   ŋ
Ү ү   y
Ө ө   œ

Litterae inter parentheses solum rarissime in usu sunt, et praecipue nominibus et vocabulis adventiciae originis.

  1. Vb. adiect. "Kyrgyzica", cf. nomina biologica e.g. Brugmoia kyrgyzica, Neumania kyrgyzica.
  2. Vb. adiect. "Kirgizica", cf. nomina biologica e.g. Gimnomera kirgizica, Protshorkuphlebia kirgizica, Starengovia kirgizica, Triassoxyela kirgizica. Cf. et Kyrgyzensis, e.g. Petrochelys kyrgyzensis.