Latinitas bona

Isterberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tabula geographica
Insigne
Isterberg
Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Germanicum: Isterberg
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Isterberg communis in Circulo in Comitatu Binethensi
Isterberg in NOH.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus in Comitatu Binethensi
Coordinata geographica: 52° 20′ 56″ Sept., 07° 08′ 47″ Ort.
Altitudo: 35 supra mare
Area: 20,25 km²
Numerus incolarum: 581 (30 Iunii 2014)
Coniunctio communium cum:
Spissitudo incolarum: 29 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 48465
Praefixum telephonicum: 05922
Nota autocineti: NOH
Nota magistratus communalis: 03 4 56 010
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus:
Pagina interretialis: www.isterberg.de
Res politicae
Magister civium : Henricus Verwold (nullius factionis)

Isterberg est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Isterberg est praeterea pars communis generalis Schüttorf. Ad commune Isterberg, quod nomen a monte hic sito sumptum est, vici Neerlage et Wengsel pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Neerlage vicus anno 1209, Wengsel anno 1252 primo in actis descriptum est[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Isterberg ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Isterberg e communibus Wengsel et Neerlage conditum est et cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit. Magister civium Henricus Verwold est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Isterberg spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]