Apollo 11

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Apollo 11
Insigne navigationis
Socii navales

Apollo 11 vel Apollo XI fuit prima navigatio qua astronautae ad lunam portarentur. Fuit simul navigatio quinta Civitatum Foederatarum Americanarum quarum navigationum nomen erat Apollo.

Navis navigationem coepit 16 Iulii anno 1969, hora 13 minuta 32 Zonae temporalis centralis Americae ab portu spatiali cuius nomen est "Kennedy Space Center, Florida". Astronautae autem die 24 Iulii in terram redierunt.

Socii astronatarum ex Neil Armstrong, Buzz Aldrin, et Michael Collins constituti sunt. Nomen moduli lunaris erat Eagle (aquila), moduli imperandi Columbia.

Contextus[recensere | fontem recensere]

Nomine belli frigidi de anno 1946 usque ad annum 1989 inter CFA et URPSS tensiones maiores procedebant. Cum die 4 Octobris anno 1957 URPSS Sputnik 1 satellitem artificialem in orbitam iaculabatur, Crisis Sputnik ita cursum certamen in universum propellebat. Anno 1962 Ioannes F. Kennedy Civitatum Foederatarum Americae praeses oratione sua proclamavit: "Nosmet in lunam incedere capimus". Annis proximis Administratio nationalis aeronautica et spatialis Americana (NASA) missiones Mercurius (1958–1963) et Gemini (1961–1966), denique, ab anno 1960 Apollo coepit.

Parvus hominis, hominum maximus[recensere | fontem recensere]

Neil Armstrong ante modulum lunare.

Die 20 Iulii hora 20 minuta 17 UTC modulum lunare mari Tranquillitatis superficie lunae appulit. Ex modulo lunari Armstrong proclamavit : "Hustonia, Statio Tranquillitatis quae appellat. Aquila appulit."

Sex horis post appulsum, die 21 Iulii 1969, Armstrong in hora secunda, 56 minutis, 15 secundis e modulo lunari descendit et primus homo qui lunam calcaverens fuit. Proclamatio sua restat clarissima: "Unus parvus homini passus, maximus humanitati saltus."

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]