Sputnik 1

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Sputnik I, primus satelles artificialis Telluris
Satellitis primi signa radiophonica

Sputnik 1[1] (Russice Спутник-1) vel Satelles primus[2] satelles artificiosus Telluris primus fuit. In Unione Sovietica factus est. In orbitam die 4 Octobris anno 1957 missili igneo productus est. Terram quadragies quadringenties milies circumvolaverat, antequam post introitum in atmosphaeram telluricam die 4 Ianuarii 1958 incensus est. Signa radiophonica tres hebdomades emittebat, quae radiophona omnia etiam vilia in Terra accipere poterant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Lunulam a Van Loran Johnson compositam (Viva Camena, p. 165).
  2. Russice sputnik (спутник) 'comes itineris, satelles, socius' significat. Non est nomen proprium.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sputnik 1 spectant.