Antoninus Florentinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sancti Antonini herma extra domum suam.
Confessionale, ca. 1488–1490.

Antonius Pierozzi, ob staturam parvam Antoninus appellatus, etiam sub nominibus sanctus Antoninus, Antoninus Florentinus, Antoninus De Forciglioni notus est. Florentiae die 1 Martii 1389 natus est, ibidem mortuus die 2 Maii 1459), dominicanus et theologus.

Filius erat notarii Nicolò cuiusdam. Anno 1405 Cortonae una cum Ioanni Faesulano ordini dominicano se applicavit. Anno 1413 sacerdos consecratus, annis insequentibus munere prioris in compluribus monasteriis ordinis sui functus est, velut 1418 Faesulis, 1424 Neapoli, 1430 Romae. Anno 1436 abbatiam Faesulanam Sancti Marci ordini suo conciliavit. Eugenius IV papa eum auditorem generalem sanctae Rotae et archiepiscopum Florentiae fecit. Cursum dignitatum ecclesiasticarum Romae pergere noluit.

Ut controversiis aetatis renascentiae se non immiscuit, sic ecclesiae reformandae favit, acceptus etiam ab humanistis; clericos curavit erudiendos, pauperum et infirmorum saluti consuluit. Utriusque iuris peritus, ad lites et civiles et ecclesiasticas - in primis cum Medicaeis - componendas tam prudenter quam constanter pro sua parte adiuvit. Quapropter ei cognomen Antoninus consiliorum indictum est. Florentiae bonus pastor fidelium usque ad mortem officium persolvit. Sepultus est in ecclesia sancti Marci.

Die 31 Maii 1523 ab Hadriano Papa VI canonizatus est. Dies festus eius celebratur die 2 Maii[1], apud ordinem dominicanum autem die 10 Maii.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Summa theologica (Venetiae, 1477; Veronae, 1740);
    • Pars 1, Nürnberg : Anton Koberger, 1477, digital
    • Pars 2, Nürnberg : Anton Koberger, 1477, digital
    • Pars 3, Nürnberg : Anton Koberger, 1478, digital Straßburg : Johann Grüninger, 1496. digital
    • Pars 4, Nürnberg : Anton Koberger, 1479, digital
  • Summa confessionalis, Curam illius habes (Mondovi, 1472);
  • Confessionale "Defecerunt". Mit Titulus de restitutionibus. - Speyer : Johann und Konrad Hist, um 1487. digital
  • Decisio consiliaris super dubio producto de indulgentiis. Johann Guldenschaff, Köln nach 1479 oder um 1478 digital
  • De censuris. Johann von Köln u. Johann Manthen von Gerresheim, Venedig 10. Mai 1480 digital
  • Confessionale. Heinrich Knoblochtzer, Straßburg nicht nach 18. - 24. April 1484 digital
  • Summarium ... voluminis// partis historialis domini Anto-//nini archiepiscopi Florentini. Anton Koberger, Nürnberg
  • Confessionale "Defecerunt". Mit Titulus de restitutionibus. Martin Flach, Straßburg 1496. digital

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martyrologium Romanum (Libreria Editrice Vaticana, 2001 ISBN 88-209-7210-7).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Calzolai, Carlo Celso. 1961. Frate Antonino Pierozzi dei domenicani, arcivescovo di Firenze, Roma: Ars Graphica Editorialis Presbyterium.
  • Howard, Peter. 1995. Beyond the Written Word: Preaching and Theology in the Florence of Archbishop Antoninus, 1427-1459, Istituto Nazionale di Studi sul Rinascimento, Quaderni di 'Rinascimento'; Florence: Leo S. Olschki.
  • Izbicki, Thomas M. 2004. The Origins of the De ornatu mulierum of Antoninus of Florence. MLN 119(1) (Italian Issue): 142–161.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Antoninum spectant (Saint Antoninus, Saint Antoninus of Florence).
  • De Sancto Antonino in The Lives or the Fathers, Martyrs and Other Principal Saints
  • De Sancto Antonino in Catholic Forum
  • De Sancto Antonino in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)