Latinitas bona

Andreas Čikatilo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Andreas Romani filius Čikatilo (Ucrainice: Андрій Романович Чикатило; natus in Jablučne Ucrainae die 16 Octobris 1936; mortuus die 15 Februarii 1994 ad Novočerkassk Russiae) fuit homicida Sovieticus nominibus "carnifex ruber", "carnifex Rostoviensis", "civis X" cognitus. Inter annos 1978 et 1990 in variis locis Regionis Rostoviensis et aliarum regionum Russiae, Ucrainae et Uzbeciae, 53 homines occidit. Victimae infantes, pueri et mulieres fuerunt. Genitalia et alias partes corporum desecabat et manducabat. Die 22 Novembris 1990 deprehensus, die 14 Aprilis 1992 morte damnatus, die 14 Februarii 1994 in carcere Novočerkassk supplicio affectus est.