Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lacus Ontarius

E Vicipaedia
(Redirectum de Andiatrocus Lacus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula lacus Ontarii (caerulei berolini picti) et ceterorum lacuum magnorum
Lacus Ontarius, Sandbanks Provincial Park

Lacus Ontarius[1] sive Andiatrocus[2] est unus ex Lacibus Magnis, in Novo Eburaco et Ontarione situs, minimus Lacuum Magnorum.

Aquae Lacuum Magnorum ex Sancti Laurenti fluvio in Oceanum Atlanticum defluunt.

Pactio Magnorum Lacuum[recensere | fontem recensere]

Anno 2005, civitates Magnorum Lacuum Ohium, Michigania, Novum Eboracum, Pennsilvania, Illinoesia, Indiana, Visconsinia, et Minnesota, et Ontario provincia Canadiensis Pactionem Sustinendarum Opum Aquariarum Magnorum Lacuum et Pelvis Fluminis Sancti Laurentii (Great Lakes–St. Lawrence River Basin Sustainable Water Resources Compact) sanxerunt, quam Praeses Georgius W. Bush legem Septembre 2008 fecit. Pactio, ratio internationalium iurum aquariorum gerendorum a Consilio Magnorum Lacuum (Great Lakes Commission), deductionem aquae ex Magnis Lacubus ad civitates remotas obstare intendit, et normas usurpandi conservandique praescribit. Ambae maiores factiones politicae pactionem fulciunt, a Senatore Georgio Voinovich (R-OH) et Gubernatore Jennifer Granholm (D-MI) promotae, sed ob siccitates frequentis et paucitatem aquae, populo in civitatibus meridio-occidentalibus Civitatum Foederatarum non grata est.

Aquae influentes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Lacus Ontarius, Lacus S. Ludovici ou Frontenaci": Dictionnaire géographique universel (1701) (p. 725 apud Google Books); "Lacus Frontenacus ... ante Ontarius dictus est": Ioannes Luyts, Introductio ad geographiam novam et veterem (1692) (p. 701 apud Google Books)
  2. "Andiatrocus Lacus": Smith's English-Latin Dictionary; "Andiatrocus": Friedrich Heinrich Theodor Bischoff, Johann Heinrich Möller, Verleichendes Wörterbuch der alten, mittleren und neuen Geographie (1829) (p.67 apud Google Books)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Ontario spectant.