Anaticulus informis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anaticulus informis (Danice: Den grimme ælling) est fabula ab Iohanne Christiano Andersen scripta de parva foeda ave quam anates aliae aggrediuntur, usque in olorem pulchrissimum eadem evolutionat. Prime divulgata die 11 Novembris anno 1843 cum tribus aliis fabulis Anderseni Hafnia, Dania. Fabula praeclarissima nonnullis artibus oculorum adaptata est, e.g. in operis, ludis musicis, et pelliculis.

De historia[recensere | fontem recensere]

Anates alii anaticulique anaticulum informem aggrediuntur.
Anaticulus informis, in olorem factus, cum grege olorum demum congreditur.

In principio, ova anatis femineae fetantur in fundo, et anaticuli nascuntur. Unus eorum foedus habetur, et animalia omnia verbo et opere eum aggrediuntur. Tristis ex agro ambulat et cum anates silvestres anseresque vivit usque ad adventum venatorum qui greges avium occidunt. Deinde sedem domi anus invenit, sed a fele et gallina horrende insultatur, ergo iterum sese exulat. Gregem olorum videt et miratur, sed eis congredi non potest quoniam parvulus est et volare nescit. Hieme, agricola eum invenit ac domum suam fert, sed anaticulus de sonoris filiis terret et e domu elabitur. Miserabilem hiemem in caverna super lacum congelatum habet. Vere, grex olorum in laco exsoluto adsunt. Anaticulus, post incrementum maturationemque, solitudinem noniam tolerat et ad olores adest quia ab eisdem pulchrissimis animalibus occidi quam deformitate miseriaque vitam habere, mavult. Sed ei eum complectuntur, de quo miratus est. In aqua imaginem suam videt, et se olorem factum esse invenit. Grex fugat, et anaticulus informis alas suas magnas tendit et cum familia nova volat.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!