Latinitas nondum censa

Anapa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Анапа
Vexillum Anapae Insigne Anapae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1781
Res geographicae
Area
 - tota


58,983 km²

Numerus incolarum 2018
 - Spissitudo
 - Tractus metropolitanus
75 865
1286,22 incolae/km²
185 888
Coordinata 44° 53′ 40″ Sept., 37° 19′ 00″ Ort.
Altitudo 11 m
Situs interretialis: http://www.anapa-official.ru/

Anapa[1] (Russice Анапа) est urbs in territorio Crasnodariano Foederationis Russicae, in litore orientali Ponti Euxini sita. Nota est ut locus recreationis (praesertim infantium). Circa 76 milia incolarum habet. Urbi sunt portus, aeroportus et statio ferriviarum, instituta educationis, musaea atque nonnulla monumenta historica architecturae.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Porta castelli Anapae

Loco hodiernae Anapae in antiquitate initio erat urbs gentis Sindorum, et dein colonia Graecorum nomine Gorgippia (Graece Γοργιππία, pars regni Bosporani fuit, a saeculo quarto a.C.n. ad saeculum tertium exsistebat). Saeculo quattuordecimo ibi erat colonia Genuae nomine Mapa, quam Imperium Ottomanicum anno 1475 occupavit. Annis 17811782 castellum Ottomanicum in oppido illo constructa est. Anno 1829, post bellum inter Imperia Russicum et Ottomanicum, Anapa adiuncta est ad Russiam. Ab anno 1846 urbs, et ab anno 1866 locus recreationis est.

Nota[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Баклыков Л. И. История курорта Анапа. Crasnodariae, 2002.
  • Константинов В. А. Анапа: путешествие в прошлое. Anapae, 2009.
  • Кругликова И. Т. Синдская гавань. Горгиппия. Анапа. Moscuae, 1978.
  • Янишогло Ф. Е. Анапа от военной крепости до российского курорта. Anapae, 2003.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Anapam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames • Facebook Places