Anacharsis

E Vicipaedia
Anacharsis in Norimbergensi Chronica, celeberrimo incunabulo (XVo saec.)

Anacharsis (Graece Ἀνάχαρσις) fuit philosophus Scythicus. Tempore Solonis (sexto saeculo ineunte) Athenas venit ad artes Graecas cognoscendas ; post reditum a populari quodam necatus esse dicebatur quia instituta Graeca in patriam suam introducere volebat.

Inter septem Graeciae sapientes referri solebat et variae inventiones ei tribuebantur quae tamen dubiae fidei sunt. Multa enim de eo ficta videntur quia locus communis erat apud philosophos sectae cynicae homines e barbarissimis gentibus velut non corruptorum morum exempla praeferre atque eos per naturalem quandam philosophiam ipsis Graecis sapientiores ostendere.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Jan Fredrik Kindstrand , Anacharsis : the legend and the Apophthegmata, Stockholm : Almqvist och Wiksell, 1981

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!