Amicus et Amelius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Amicus et Amelius (ad litteras nomen alterius significat curis vacuum hominem) sunt amici notissimi in fabulis Medii Aevi, quod dicitur. Invicem auxilio veniunt quod facile est ob eorum figuras simillimas. Amelius baro est, Amicus autem eques.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Amicus loco Amelii noxii duellum, quo ille ex supplicio effugere potest, init. Postea Amelius sanat Amicum qui propter fraudem istam leprosus fiebat sanguine infantium verso. iraculo autem infantes revivificantur.

Origo et versiones[recensere | fontem recensere]

Origo fabulae in Oriente est. Tempore mediaevali nobis in prosis orationibus variis Latinis traditur, in fragmento hexametris scripto, in rerum gestarum cantu (chanson de geste) lingua Francogallica antiqua (quem edidit altera in editione Erlangae anno 1882 dominus K. Hofmann), in facinorum audacium historia Francogallica (roman d'aventure) saeculi XIII ineuntis (quam edidit anno 1884 Heilbronnae dominus Kölbing) necnon variis in scriptis prosis Francogallicis saeculorum XIII et XIV.

Drama miraculosum (miracle) Francogallicum inde quoque factum est; Conradus Herbipolitanus poema Theodiscum exaravit titulatim »Engelhart und Engeltrut«. Sequebantur diversae prosae res Theodiscae saeculorum XIV et XV et anni 1300 fabula (romance) lingua Anglica (quam edidit Heilbronnae anno 1883 dominus Kölbing), versio prosa in lingua Nordica antiqua atque una in rimis eodem idiomate. Ne taceatur versio Celtica in sic dicto Libro rubro Hergest.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 1. Lipsiae 1905, p. 438 (hic in interreti)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Christine M. Rainer: Die Legende 'Amicus und Amelius' des Andreas Kurzmann, (Salisburgensis, UB, Cod. M I 138; editio et argumentorum historia), lubratio baccalaureatui adipiscendo, Graecii 2012, p. 7–10.