Aloisius Galimberti
Aloisius Galimberti,[1] vulgo Luigi Galimberti (1836-1896) fuit cardinalis archivarius Sanctae Romanae Ecclesiae ab anno 1894 usque ad 1896.
Aloisius, filius Angeli advocati e familia de Bergomo oriunda, studia in Seminario Romano perpetravit, dehinc sacrae theologiae (1858) et utriusque iuris doctor (1861) promotus est. Ordinatus sacerdos anno 1860, in Collegio Urbano de Propaganda Fide atque in Seminario magisterium historiae ecclesiasticae exercebat usque ad annum 1882. Diaria catholica articulis fovebat ab anno 1870. Mense Decembri 1881 director novi diarii Journal de Rome effectus est, Leonis papae XIII auspiciis. Intransigentiam editoris refutans alterum diarium nomine Le Moniteur de Rome una cum universo collegio redactorum creavit mense Octobri 1882. Nominatus secretarius Congregationis Rerum Ecclesiasticarum Extraordinariorum (Congregazione degli Affari ecclesiastici straordinari) mense Iulio 1885 diarium reliquit mansionibus superioribus dedicatus.
Berolini tractatus ad componendam controversiam inter Sanctam Sedem et gubernationem Imperii Germanici (Kulturkampf) actor erat principalis pro Sancta Romana Ecclesia. Postea Nuntius Apostolicus apud Imperium Austro-Ungaricum Viennae titulo archiepiscopi Nicaeni promotus consacrationem episcopalem e manu cardinalis Coelestini Ganglbauer archiepiscopi Viennensis quinto die Iunii 1887 obtinuit. Officio nuntiaturae expletato anno 1893 creatus est presbiter cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei. Anno sequenti praefectus archivii Sanctae Sedis institutus est.
Defunctus Romae septimo die Maii 1896 in coemeterio Campo Verano depositus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide titulum libri Apologia pro Marcellino R.P., auctore Aloisio Galimberti (Romae: ex typographia S. C. de Propaganda Fide, 1876)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Maria Fanca Mellano: Galimberti, Luigi, in Dizionario biografico degli Italiani 51, Roma 1998. (in reticulo apud Institutum Treccani)