Alexandra Furnea
Alexandra Furnea (nata anno 1988) scriptrix et diurnaria Dacoromanica est quae in societate emendanda operam dat.
Furnea, cum Novi Fori Siculorum scholam superiorem Petru Maior frequentavisset, in Universitate Bucarestensi de litteris Anglicis Americanisque studia fecit magisterium nactura. Annis inter 2011 et 2020 symbolas speciales periodico musicali "Maximum Rock Magazin" dare solita est.[1] Furnea carmina, historiunculas et commentationes de alternativis coetibus confecit, quas res interdum etiam in diario interretiali privato in lucem protulit.
Ipsa maxime plagata incendio magno superstes fuit, quo mense Octobri Hilariopoli 2015 conclavia sodalicii Clubul Colectiv destructa sunt. De quo Alexandra saucia librum venditione praecellentissimum scripsit cui titulus Jurnalul lui 66. Noapta în care am ars.[2] Conversionem in Theodiscum - Das Tagebuch der 66 - die 19 Octobris 2024 Francofurti in maximo librorum foro explicavit ipse Petrus Groth, interpres Berolinensis. Desiderius Căstăian, professor Hilariopolitanus, confessus est se numquam antea descriptionem similem infernorum legisse: praeterea hoc opus omnibus patriotis legendum narrare bene historiam Dacoromaniae contemporaneam; res Alexandrinas laudabiles cum ingenio Eugeniae Ginzburg et Primi Levi commetiendas esse.[3]
Tunc rectio Victoris Ponta a negotiis suis abdicata est; quod factum est mense Novembri 2015.[4]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Keno Verseck: "Staatsanwaltschaft ermittelt wegen vorsätzlicher Tötung" - apud: Der Spiegel, 31 Octobris 2015 (de ustrina indagationes)
- Furnea apud Instagram
- diarium interretiali Alexandrae Furnea Dacoromanice scriptum
- "Alexandra Furnea’s diary" - diaria Anglice scripta
- Mărturia dureroasă a unei supraviețuitoare din Colectiv: 4 ani, dar noi continuăm să ardem" (Furnea de incendio in Libro facierum quattuor annis post catastrophica) - apud: mediafax.ro, 30 Octobris 2019
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ e.g. "Cum să inveți ego-ul artistic să fie subversiv. Lecție de Andrei Hațegan/The Amsterdams" - apud: maximumrock.ro, 19 Decembris 2014
- ↑ recensio in pagina editionum Humanitas
- ↑ de conversionis Theodisci oblatione
- ↑ "Rumäniens Regierung tritt zurück" - apud: Der Spiegel, 4 Novembris 2015