Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Alexander Suvorov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Alexander Suvorov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Suvorov: imago
Alexander Suvorov: subscriptio
Nativitas: 13 Novembris 1730; Moscua
Obitus: 6 Maii 1800; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: military personnel, officer

Familia

Genitores: Q4445144;
Coniunx: Varvara Prozorovskaya
Proles: Natalia Suvorova, Arkadi Suvorov

Memoria

Laurae: Pour le Mérite, Knight Grand Cross of the Military Order of Maria Theresa, Knight of the Order of St. Alexander Nevsky, Order of the Black Eagle, Order of the White Eagle, Order of the Red Eagle, Order of St. Anna, Order of St. George, 3rd class, Order of St. George, 2nd class, Order of St. Andrew, Order of St. George, 1st class, Gold Sword for Bravery, Russian tradition of the Knights Hospitaller, Order of Saint Hubert, Order of the Most Holy Annunciation, Order of Saints Maurice and Lazarus, Order of Saint Januarius, Order of Saint Lazarus, Order of St. Vladimir, 1st class, Order of St. Alexander Nevsky, Order of St. Vladimir, 1st class
Sepultura: Q17540189

Alexander Basilii filius Suvorov (Russice: Александр Васильевич Суворов, tr. Aleksandr Vasil'evič Suvorov; natus 24 Novembris 1729 aut 1730, mortuus 18 Maii 1800) fuit dux Russicus, eruditus rerum militarium.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Alexander Suvorov natus est 13 Novembris (24 Novembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1729 aut 1730, Moscuae in urbe. In teneris, a patre suo (qui erat miles, dux generalis, commilito imperatoris Petri I) ductus, rebus militaribus et linguis alienis studebat. Corpore non robustus natus, Alexander Suvorov corpus suum exercitationibus physicis affecit.

Suvorov cum militibus suis Alpes transiens a Basilio Surikov anno 1899 pictus.

Suvorov de iure ab anno 1742 et de facto anno 1748 munus militare fungi incepit. Anno 1754 factus est praefectus militum. In bello Imperii Russici contra Prussiam (quod annis 17561763 duravit) participavit. Copias Russicas in pugnis contra Imperium Ottomanicum (tempore bellorum annorum 17681774 et 17871791), contra rebelliones in Polonia (annis 17681772 et anno 1794), contra Franciam in Helvetia (anno 1799) ad victoriam duxit.

Inter multa alia signa laudis, anno 1789 titulo comitis Râmnicensis, anno 1799 autem titulis generalissimi (titulo supremo militari in Imperio Russico) atque ducis Italici ornatus est.

Obiit Petropoli, 6 Maii (18 Maii Calendarii Gregoriani) anni 1800.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Suvorov spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!