Alenka Bratušek

E Vicipaedia
Wikidata Alenka Bratušek
Res apud Vicidata repertae:
Alenka Bratušek: imago
Alenka Bratušek: imago
Nativitas: 31 Martii 1970; Celeia
Patria: Slovenia

Alenka Bratušek (Celeiae nata die 31 Martii 1970) est politica Sloveniae.

Alumna est universitatis Labacensis ubi scientiis naturalibus et administrationi studuit. Legata est parlamento Slovenico ab anno 2011. Die 17 Ianuarii 2013 dux electa est factionis Sloveniae positivae, duce antecessore Zoran Janković subito officium renuntiante. A die 20 Martii eiusdem anni prima ministra meruit, praeside Borut Pahor, usque ad 18 Septembris 2014. Die 13 Septembris 2018 ministra ab infrastructura facta est, primo ministro Mariano Šarec.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]