Robertus Golob

E Vicipaedia
Wikidata Robertus Golob
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Golob: imago
Nativitas: 23 Ianuarii 1967; Šempeter pri Gorici
Patria: Slovenia, Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae

Officium

Officium: Prime Minister of Slovenia
Munus: politicus, electrical engineer

Consociatio

Factio: Freedom Movement, Party of Alenka Bratušek, Positive Slovenia

Robertus, vulgo Robert Golob (ad S. Petrum prope Goritiam[en] die 23 Ianuarii 1967 natus) est politicus Sloveniae.

Alumnus est Universitatis Labacensis, ubi ingeniariae electricae studuit gradumque doctoris anno 1994 ascendit. Postea scholaris Fulbrightensis Institutum Technologiae Georgiense frequentavit. Societatem energiae venditandae sub aegide regiminis nationalis anno 2004 condidit et usque in 2021 direxit.

Sodalis ab anno 2011 factionis positivae Sloveniae, anno 2014 brevissime factionis Alenka Bratušek, denuo mense Ianuario 2022 factionem se duce constituit sub nomine Motús libertatis. Comitiis 24 Aprilis 2022 haec factio primum accessit: ita a legatis parlamentariis die 25 Maii 2022 ille primus minister electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Robert Golob": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
  • "Robert Golob elected new head of renamed green party" (26 Ianuarii 2022) apud Slovenia Times