Alba Iulia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva)

Wikidata-logo.svg Alba Iulia
Res apud Vicidata repertae:
Alba Iulia: insigne
Civitas: Romania
Locus: 46°4′35″N 23°34′22″E
Numerus incolarum: 63 536
Zona horaria: UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: no value
Procuratio superior: Alba

Geographia

Superficies: 103.650000 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Alba Iulia (Romaniae )
Alba Iulia
Alba Iulia
Alba Iulia (Romaniae )
Si paginam fere homonymam quaeris vide Apulia
Ecclesia cathedralis catholica ritus Latini Apulensis
Ecclesia Cathedralis Orthodoxa Apulensis
Situs Albae Iuliae in Alba circulo

Alba Iulia[1] (sic et Dacoromanice, Hungarice Gyulafehérvár, Theodisce Karlsburg[2]) sive Apulum est urbs Transsilvaniae (Romaniae) et municipium 66 406 (anno 2002) incolarum, qui Albae Iulienses[3] sive Apulenses[4] vocantur. Inter annos 1542-1690 Alba Iulia caput Principatus Transsilvaniae erat, his diebus locus medius Albae Iuliensis comitatus est.

Origo nominum[recensere | fontem recensere]

Dacia capta ab imperatore Traiano castrum Apulum constitutum est. Dacia anno 275 a legionibus Romanis relicta cum urbe etiam nomen interiit. Nono saeculo Bulgari oppidum eorum super ruinis Romanis erectum Belgrád (beo-: albus; grad: urbs, sc. urbs alba) nominabant. Nomen forma Bellegrad a Slavis Transsilvaniae obtentum etiam a Dacoromanis forma Bălgrad diu adhibitum est, donec postea versionem Latinam receperunt[5]. Appellationes Hungarica (Gyulafehérvár), Theodisca (Weißenburg) et Latina (Alba Iulia) sunt e verbo slavico versae, nomine proprio Gyula sive Iulia urbem olim sedem cuiusdam Gyula ducis fuisse memoratur. Cum imperatore Carolo VI. urbs denuo aedificata esset, anno 1711 [6]nomen Theodiscum Weißenburg (castrum album) in Karlsburg (castrum Caroli) mutatum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Postquam Romani antiqui anno 107 Daciam expugnaverunt, hoc in loco Castrum Apulum condiderunt, ad annum 271 manserunt. Postea urbs paulatim deleta est. Saeculo 7 Slavi nunc hanc regionem inhabitantes ruinas urbis Bălgrad (Latine Urbs Alba) nominaverunt propter aedificia alba. Ad annum 1918 urbs ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit, tum cum tota Transsilvania ad Romaniam pervenit. Die 15 Octobris 1922 Ferdinandus Irex Romaniae atque Maria regina hic in cathedrala coronati sunt.

Institutio[recensere | fontem recensere]

Universitas Apuliensis 1 Decembris 1918 anno 1991 conditae est.

Ecclesiae[recensere | fontem recensere]

Alba Iulia sedes Archidioecesis Albae Iuliensis (Ecclesiae Catholicae Romanae) totam Transsilvaniae regionem circumplectens et simul sedes Archieparchiae Albae Iuliensis (Ecclesiae Orthodoxae Dacoromanicae), cui eparchiae Albensis et Marosiensis subditae sunt. Illic Georgius Blandrata mortuus fuit.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Apulum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. vide Hofmann, Lexicon Universale, 1698.
  2. Appellatio Theodisca antiquior: Weißenburg
  3. Vide GCatholic
  4. Cf. Universitas Apulensis
  5. Südsiebenbürgen unter bulgarischer Herrschaft (827–895), in: Kurze Geschichte Siebenbürgens, Budapestini 1989
  6. Alba Iulia
  7. Fons rationis: Gyulafehérvár. Cf. etiam Census anni 2002
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!