Alanus Petrus Cayetano

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alanus Petrus Cayetano
Res apud Vicidata repertae:
Alanus Petrus Cayetano: imago
Nativitas: 28 Octobris 1970; Taguig
Patria: Philippinae

Officium

Officium: Member of the House of Representatives of the Philippines, Member of the Senate of the Philippines
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Nacionalista Party

Familia

Coniunx: Lani Cayetano

Alanus Petrus Cayetano, vulgo plene Alan Peter Schramm Cayetano (in oppido Taguig natus die 28 Octobris 1970) est politicus Philippinarum.

Alumnus universitatis Philippinarum et scholae iuridicae Athenaei Manilensis, Cayetano e familia politicorum ortus est, patre senatore, sorore natu maiore olim senatrice hodieque legata populi; uxor etenim praefecta urbi natali meret. Ipse legatus populi a die 30 Iunii 1998, deinde senator est a die 30 Iunii 2007. Dux minoritatis senatoriae die 26 Iulii 2010 atque dux maioritatis die 23 Iulii 2013 factus est. Candidatus est ad officium praesidis vicarii anno 2016, malo successu, collegá nihilominus Roderico Duterte, qui officium praesidis petiverat, victore. A quo die 10 Maii 2017 Cayetano ad munus secretarii rerum externarum convocatus est, loco ad interim tento a Perfecto Yasay et Henrico Manalo.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Secretarii rerum externarum Philippinenses