Latinitas nondum censa

Perfectus Yasay

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Perfectus Yasay
Res apud Vicidata repertae:
Perfectus Yasay: imago
Nativitas: 27 Ianuarii 1947; Kidapawan
Patria: Philippinae

Officium

Officium: chairperson
Munus: Negotiator, Causidicus, politicus

Consociatio

Factio: Bangon Pilipinas Party
Religio: Protestantes

Perfectus Yasay, Anglice plenius Perfecto Rivas Yasay, Jr. (in urbe Kidapawan insulae Mindanao natus die 27 Ianuarii 1947) est iuris consultus et politicus Philippinarum. A praeside futuro Roderico Duterte propositus est die 31 Maii 2016 ad munus secretarii rerum externarum patriae ad interim, eodem munere post menses duodecim Alano Cayetano, candidato officii praesidis vicarii, reservato. Quod officium die 30 Iunii 2016 suscepit.

Perfectus Yasay alumnus est Universitatis Centralis Philippinarum in urbe Iloilo, ubi scientiae politicae studuit, Universitatis Philippinarum ubi iurisprudentiae, Athenaei Manilensis ubi rebus commercialibus. Officium praesidis vicarii anno 2010 petivit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Secretarii rerum externarum Philippinenses