Al-Rūm

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Al-Rūm (Arabice الروم; [Verificanda:] deductum a voce Persica Rūm, "Roma", scilicet imperium Romanum orientale) est tricesima sura Alcorani continens sexaginta versus. Propagata est sura cum Mahometus terties Meccae versaretur (inter annos 620622), praeter versum 17, qui ab quibusdam peritis serius conscriptum esse putatur. 

Refert titulus ad bella tunc temporis inter Persas Sassanidicos ac imperium Romanum orientale gesta: qui cum anno 613 Damascum proximoque anno etiam Hierosolymam Persis invadentibus coacti essent cedere, demum ex anno 622 Sassanidis prospere restiterunt eosque apud Ninive devicerunt.

Haec sura est fabula municipibus Meccae narrata, qui timebant victoriam Persarum cladem monotheistarum fuisse. Mahometus clamavit ultimam victoriam Romanorum, qui est victoria Dei unici.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]