Akim

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Akim (Cazachice; әкім, Russice Chirgisiceque; аким) localis gubernationis dux in Cazachia et in Chirgisia est.

Definitiones[recensere | fontem recensere]

Cazachia[recensere | fontem recensere]

In Cazachia, acimus (demarchus) est dux acimatus; scilicet gubernationis municipalis, districtus aut provincialis et ut praesidialis repraesentans meret.

Provinciarum urbiumque acimi muneri a Praeside designantur, Primo Ministro monente.

Aliarum administrativarum territorialiumque unitatum acimi muneri secundum ordinem a Praeside definitum designantur aut eliguntur. Praeses quoque acimos e munere dimittere potest. Acimorum potestates in provinciis, respublicanis urbibus et capite desinunt cum introduceretur in munere novus reipublicae praeses. Sic, acimi officia explere pergunt antequam correpondens acimus a Cazachiae praeside designetur.

Chirgisia[recensere | fontem recensere]

In Chirgisia acimus acimatus (qui est division administrativa regionalis civitatis) dux est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]