Roman numeral 10000 CC DD.svg

Agger (opus terrestre)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Agger inter Kesteren et Opheusden Nederlandiae inundationem anni 1995 cohibet

Vide etiam paginam discretivam: Agger (discretiva)

Agger[1] est acervus terrae oblongus aquae cohibendae causa constructus. In ripis fluviorum et in litoribus marinis aggeres iis locis construuntur, quae inundari solent; vel, cum piscina aut receptaculum aquae construitur, agger additur, ut forma certa superficiei aquae detur terraeque, quibus inundari opus non est, siccae manent. Interdum et maris pars aggeribus a mari seiungi potest, ut aqua antliis auferatur et polra fiat. Aggeres ad litora marina undis fatigandis aedificantur, ne litora destruantur; tales aggeres moles fluctifragae nominantur. Aggeribus et introitus in portus defenditur. Cum aggeratio maritima producitur, humus hoc modo additur, ut superior aequore maris terra nova fiat; multae tales aggerationes Singapurae et Petropoli constructae sunt.

Agger terrenus saepe lapidibus vel rudere concreto munitur; super aggerem haud raro via construitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]