Age of Empires III: Age of Discovery

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Logotypus Age of Empires, seriei lusoriae.

Age of Empires III: Age of Discovery (Latine Aetas Imperiorum III: Aetas Inveniendi), est ludus computatralis genere ludorum strategicorum ab Ensemble Studios anno 2005 creatus. Lusor exercitus Belli Colonizationis Europeae Americarum ad pugnam ducit et civitatem prosperam facit, sed multi et varii modi ludendi sunt (qui vult etiam loca ludi creare potest).

De civitatibus[recensere | fontem recensere]

Maximae civitates quibus lusor uti potest Hispania (dux est Isabella I), Anglia (Elizabetha I), Francogallia (Napoleo), Lusitania (Henricus Navigator), Nederlandia (Mauritius Nassoviae), Russia (Ioannes Formidabilis), Germania (Fridericus II) et imperio Ottomanico (Soleimanus Magnificus) sunt, sed nonnumquam lusor uti potest Ordine Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, militibus conducticiis Ioannis Black et Civitatibus Foederatis Americae. Etiam nonnulli populi Indi Americani sunt, exempli gratia Azteci Iroquesiique.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Wiki de serie lusoria. (Anglice)