Agathocles Syracusanus

E Vicipaedia
Depictio personae quae Agathoclem repraesentare dicitur; Musei Vaticani, Sala dei Busti

Agathocles (Ἀγαθοκλῆς Agathoklḗs; * 361 a.C.n. aut 360 a.C.n. Thermis, hodie Thermae Himerenses in Sicilia; mortuus autem 289 a.C.n. Syracusis) ex anno 316 a.C.n. fuit Syracusanorum tyrannus atque ex anno 305/304 a.C.n. etiam rex appellatus est. Cum munere militiae iuveni ex aetate functus esset fautor factionis democraticae dictae ad rem publicam accedit. Paucis annis postquam imperator designatus est rerum potitus Punicis bellum intulit eosque acerrima pugna devicit. Quo factum est ut totius fere partis Siciliae a Graecis habitatae necnon Calabriae partis dominium adeptus est. Pace cum Punicis facta titulum regis sibi vindicavit. Cum diu studuisset quomodo Graeciam magnam omnem imperio suo subiceret hoc incepto dissensionibus inter familiares exortis prohibitus est. Quo defuncto inimici eius re publica potiti sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Qui nobis res gestas Agathoclis acurratissime tradiderit auctor est Diodorus Siculus cum materiam in libris XIX-XXI historiae suae tractat. Hac relatione eum tractatum Timaei Tauromenii hodie deperditum secutum esse constat, qui acerbissmus inimicus Agathoclis fuisse fertur. Praeterea eum etiam opere Duris Samii necnon Callii Syracusani nactum esse videtur, qui accept pecunia encomium Agathoclis scripsisse putatur. Denique verismiliter etiam quodam opere Antandris fratris Agathocli usus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lege Ἀγαθοκλῆς ὀ Συρακούσιος ("Agathocles Syracusanus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam