Aequimaelium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aequimaelium vel Aequimelium erat locus planus et non aedificatus in octava regione urbis Romae antiquae situs, ad latus meridionale Fori Boarii sub radice Montis Capitolini. Narrabant ibi olim stetisse domum Spurii Maelii, quae iussu senatus solo adaequata erat quia Maelius regni adfectationis convictus a Servilio Ahala anno 439 a.C.n. iure occisus erat (= Aequum Maelii). Locus velut sacer posthac non iam inaedificatus est.

Non longe ab illo loco ad Portam Trigeminam Columna Minucii conspicua erat, in honorem Lucii Minucii aedificata, praefecti annonae qui de Maelio indicium ad senatum fecerat. Unde dubitare licet utrum ista nomina monumenta veterum rerum gestarum sint an e nominibus ipsis magna ex parte fabula orta sit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.