Gaius Servilius Ahala (magister equitum)

E Vicipaedia
Denarius Romanus caput barbatum Servilii Ahalae exhibens. Ex altera parte caput Lucii Iuni Bruti. Hic nummus circa 54 a.C.n. percussus est a Marco Iunio Bruto, coniuratorum duce qui Idibus Martiis Caesarem dictatorem occiderunt, tunc cum adhuc adulescens triumviratum monetarium gerebat. Filius enim Serviliae erat, atque ita maiorum suorum utriusque gentis virtutem extollebat.

Gaius Servilius Ahala in traditione historica Romana fuit magister equitum anno 439 a.C.n. a Lucio Quinctio Cincinnato dictatore iterum dictus. Bene notus est quia Spurium Maelium regnum adfectantem sua manu occidisse narratur.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Anno 440 a.C.n., fames urbem Romam vexare coeperat et senatores praefectum annonae creavere Lucium Minucium. At iuvenis plebeius praedives, qui hereditatem paternam nuper acceperat, Spurius Maelius nomine, frumentum ex Etruria et per clientes ex aliis regionibus Italiae suis expensis coemptum plebi sive vili pretio divendebat sive si qui omnino inopes erant gratuito dividebat. Ita privatus homo munus magistratus populi Romani susceperat et praefectum annonae palam increpabat. Mox tamen Lucius Minucius comperuit Maelium favorem plebis ideo ambire ut sibi regnum pararet. Quod scelus in senatu indicavit. Hoc nuntio territi senatores consules rogavere ut dictatorem dicerent : nam summum imperium huius magistratus extraordinarii nec provocatione ad populum nec intercessione tribunorum plebis coercebatur. Cincinnatus simul atque dictator factus Servilium Ahalam magistrum equitum sibi electum iubet ad Maelium ire atque eum ad tribunal suum ducere. Qui cum sequi nollet atque fidem plebeiorum imploraret et machaera arrepta contra pugnaret necatus est, ipsa manu magistri equitum secundum Titum Livium, ab equitibus qui eum comitabantur, secundum Dionysium Halicarnassensem. Caedem Maelianam comprobavere quidem dictator et senatus sed pauci tribuni plebis sequentibus annis Minucium Ahalamque criminari non destiterunt, seditionem plebeiam ita movere cupientes.

Aliquanto diverse eandem rem narravere vetustiores annalium scriptores Lucius Cincius Alimentus et Lucius Calpurnius Piso Frugi[1] qui auctores sunt nec dictatorem creatum esse nec Servilium magistrum equitum fuisse sed postquam Minuvius rem ad senatum indicavit senatores existimasse Spurium Maelium velut 'sacrum' a quolibet sine iudicio necari posse. Servilium, iuvenem fortem, ad hoc munus elegerunt qui pugione sub ala occultato (unde cognomen Ahalam ei ortum esse volunt!) Spurium Maelium adiit atque nihil tale expectantem ex improviso iugulavit. Haec altera traditio historicis modernis non displicet quia de dictatura Cincinnati (plus quam octoginta annos tum natus erat) illo anno vehementer dubitant et legem Valeriam de sacrando cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset invocare licet. Nisi tamen e caede Tiberii Gracchii materiem narrationis suae mutuati sunt scriptores antiqui. Quid veri fabulae isti subsit hodie difficile dictu est.

Valerius Maximus et Cicero auctores sunt Servilium Ahalam postea exsilio (voluntario?) accusationes tribunorum plebis effugisse. Nihil amplius de cursu honorum huius viri accepimus qui non idem atque consul anni 427 a.C.n. fuisse videtur[2].

De denario Marci Bruti[recensere | fontem recensere]

Marcus Iunius Brutus, cuius mater e gente Servilia[3] erat, anno 54 a.C.n. tum cum triumviratu monetario functus est, virtutem et libertatis amorem maiorum suorum celebravit dum in uno eodemque denario capita Lucii Iuni Bruti et Gai Servili Ahalae exprimi iubet. Nec frustra eorum memoriam extulit: ipse enim decem post annos Idibus Martiis anni 44 a.C.n. alium tyrannum occisurus erat : Gaium Iulium Caesarem.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Iohannes Gagé 1970, 'Les chevaliers romains et les grains de Cérès au Ve siècle avant J.-C. À propos de l'épisode de Spurius Maelius' in Annales. Économies, Sociétés, Civilisations, 25(2) : 287-311 Hic potes legere
  • Bernadette Liou-Gille 1996, 'La sanction des leges sacratae et l'adfectatio regni : Spurius Cassius, Spurius Maelius et Manlius Capitolinus', La parola del passato, 51 : 161-197.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apud Dion. Hal. XII,4.
  2. Titus Livius IV,30.
  3. Plutarchus, Brutus I(5).