Aemilia Schindler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aemilia Schindler (2000).

Aemilia Schindler (nata Alt Moletein in oppido Moraviae, tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinenti, die 22 Octobris 1907; mortua Strausberg in vico iuxta Berolinum die 5 Octobris 2001) fuit mulier Austro-Germanica. Quae inter secundum bellum mundanum una cum Anschario Schindler, cui anno 1928 nupserat, Iudaeis aliisque a nazistis oppressis auxilium dedit. Quos in officina sua collocantes simulabant operarios suos magni momenti esse ad bellum vincendum.

De Anschario, qui die 18 Iulii 1967 titulum iusto inter gentes accepit, Thomas Keneally, rebus gestis Australianus scriptor, librum Schindler's List inscriptum scripsit, a quo anno 1993 pellicula eiusdem nominis ducta est. Huius operis gratia, etiam Aemilia anno 1993 decorata est titulo iusto inter gentes.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!