Jump to content

Anscharius Schindler

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Anscharius Schindler
Res apud Vicidata repertae:
Anscharius Schindler: imago
Anscharius Schindler: imago
Nativitas: 28 Aprilis 1908; Svitavy
Obitus: 9 Octobris 1974; Hildesia
Patria: Germania nazistica, Res publica Foederalis Germaniae

Familia

Memoria

Sepultura: Sion

Anscharius Schindler (vulgo Oskar) fuit homo negotiorum Germanicus qui secundo bello mundano vitas servavit multorum Iudaeorum qui in officina eius operabantur, simulans eos magni momenti esse ad bellum vincendum. De eius vita, Thomas Keneally, scriptor Australianus, librum Schindler's List inscriptum scripsit, ad quem anno 1993 pellicula eiusdem nominis directa est.

Deutsche Emailwaren-Fabrik (vel D.E.F.), fabrica Schindlerana Cracoviae sita.
Sepulcrum Anscharii Schindler Hierosolymis situm.

Anscharius Schindler familia Germanica lingua loquenti natus est die 28 Aprilis 1908 Svitaviae[1] in Moravia (tunc in Austria-Hungaria, nunc in Cechia).

In Cracoviam pervenit ubi fabricam ollarum appellatam D.E.F. (Theodisce Deutsche Emailwaren-Fabrik) emit et multos (de aliis 1100, de aliis 1200) Iudaeos laboratores assumpsit. In principio, Anscharius egit lucri causa, sed, cum milites Factionis Nationalis Socialisticae Iudaeos vexare et trucidare coeperunt, ipse suos operarios defendit.

Anno 1942 milites Hitleriani adorti sunt contra "ghetto," sive partes urbis, in quibus Iudaei maxime erant concidendo atque in carceralibus castris deportando. Schindler cum Amon Göth, duce castrorum carceralium Cracoviae-Plaszow, convenit ut 900 laboratores Iudaeos transferret in fabrica sua castris adiacente, quo in loco facti sunt tuti a militum vexationibus.

Quia exercitus Russiae per territorium Germanicum promovebat, multa castrorum carceralium sunt diruta et captivi occisi. Schindler fecit ut circiter 1100 Iudaei ferrentur in fabrica castrorum Gross-Rosen appellatorum, in Brunnlitz (hodie Brnenec). Quo modo vitas servavit usque ad belli finem amplius mille Iudaeorum, sed effugere debuit propter suam assensionem, quam semper is aborruit, Factioni Nationali Socialisticae.

Post bellum in Argentinam pervenit, ubi nonnulla negotia quae male evenerunt coepit. In Germania anno 1958 rediit, et anno 1961, cum se Israelem contulisset, optime acceptus est Hierosolymis a 200 superstitibus. Die 18 Iulii 1967, ab Israele Schindler factus est "'Vir iustus inter civitates."

Obiit in Hildesheim,? in Germania die 9 Octobris 1974. Eius corpus in coemeterio Catholico Hierosolymis sepultum est.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Anscharium Schindler spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Den store danske Deutsche Biographie Store norske leksikon