Aedes Barberinae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedes Barberinae, chalcographia saec. 18
Frons a Bernini facta
Scalae a Bernini factae
Scalae a Borromini factae
Aedes et hortus

Aedes Barberinae[1] sive Palatium Barberinorum[2] est domus Barberinorum Romae sita. Inchoatum anno 1627 a Carolo Maderno anno 1638 a Ioannes Laurentio Bernini perfectum est, qui partem mediam et alas effecit. Etiam Franciscus Borromini operi interfuit, qui inter alia scalas forma spirae designavit.

Aedes Barberinae colli Quirinali in septentriones versus applicatae sunt, aditus est in Via IV Fontium fere 50 m ab Area Barberinorum situs. His diebus parti musei nomine "Galleria Nazionale d’Arte Antica" (Pinacotheca nationalis artis antiquae) et "Istituto Italiano di Numismatica" (institutum Italicum numismaticae) domum praebet.

Collectus[recensere | fontem recensere]

In Aedibus Barberinis: sarcophagus Romanus

Multae res expositae post Dicionem Pontificiam anno 1870 suppressam in possessionem regni Italici venerant. Collectus his diebus plus quam 1500 opera a saeculo 12 usque ad saeculum 20 incipiens continet, inter alia:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. vide [1]
  2. Ugo Carlotti: Mirabilia urbis Romae, Angelo Belardetti Editore, 1960

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aedes Barberinas spectant.