Philippus Lippi
|
Suadetur ut haec commentatio ad "Philippus Lippius" moveatur (auxilium). Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. Paginā motā, redirectiones ad veterem titulum corrigendae erunt. It is proposed to move this page to Philippus Lippius. Please give your opinion on the talk page. Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Philippus Lippius zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Philippus Lippius. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. |

Philippus Lippius,[1] vulgo Filippo Lippi (alias Italice Fra Filippo Tommaso Lippi vel etiam Fra Lippo Lippi, natus circa annum 1406 Florentiae; mortuus circa diem 8 Octobris 1469 Spoletii), fuit pictor Italicus Renascentiae ineuntis. In operibus eius recessus picturarum rationibus perspectivae et tenuis lineis accurate elaboravit.
Pictura Philippi Lippii clare et distincte artem Philippi Brunelleschii, qui inventor legum perspectivae habetur, et Donatelli Florentini sculptoris resonat. Officinam Florentiae habuit, in qua et Alexander Botticellus et filius Philippi Lippii, Philippinus Lippi, eruditi sunt.
- Maria Virgo et Sanctus Ioannes Baptista Iesum puerulum adorantes
- Coronatio Mariae Virginis in caelo
- Maria cum puero et duobus angelis
- Cena Herodis (ecclesia cathedralis Pratensis
- Sepultura Sancti Stephani (ecclesia cathedralis Pratensis)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Lippius enim vixit ineunte saeculo XV et suae arti nullo magistro"; Vox Urbis, ann. IV, n. 24 (Romae, mense Decembri 1901): 188 .
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum Lippium spectant. |
- Opera Philippi Lippi apud zeno.org
- Pilippus Lippi apud artcyclopedia.com
- Philippus Lippi apud The National Gallery, Londinii



