Aedeagus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aedeagus est organum reproductionis insectorum marum per quod spermatozoa secernunt ex testibus per coitum cum insecto femineo. Sensu lato, pro pene mammalis valere haberi potest, quamquam res re vera est multo multiplex.

Aedeagus est pars abdominis maris, quod est postrema e tribus maioribus insecti sectionibus. Testium par cum aedeago per tubos genitales coniunguntur. Aedeagus est pars phalli maris, multiplicis et saepe speciei praecipui ordinis laminarum et uncorum plus minus sclerotizatorum, quod in nonnullis speciebus valvas comprehendit, organa coniuncta quae marem in femina coercenda per coitum iuvant. Cum insecta coeant, aedeagus cum oviporis feminae coniungitur. Aedeagus extrinsecus aut magnopere aut de minimis prominere potest.

Fundamentum aedeagi phallotheca partim sclerotizata esse potest, etiam phallosoma et theca appellatum. In nonnullis speciebus, phallotheca spatium continet, endosoma (internus sacculus tenendi) appellatum, ubi apex aedeagi retractari potest. Vas deferens aliquando in phallotheca plicatur, una cum vesicula seminali.[1][2]

Semen arthropodorum feminae spermatozois libere in liquido natantibus non datur, sed capsulas continet, spermatophoras appellatas, in quibus spermatozoa vera includuntur. Cum spermatophoris, in nonnullis speciebus, aedeagus spermatophylactem emittit, certum secretionum alibilium globulum ad feminam quae proles parit adiuvandam.

In maribus plurimarum lepidopterorum specierum, aedeago est vagina quae fulcitur ab organo juxta appellato, inter valvas sito.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Carlo 1983.
  2. Andersen 1991.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andersen, N. Møller. 1991. Marine insects: genital morphology, phylogeny and evolution of sea skaters, genus Halobates (Hemiptera: Gerridae). Zoological Journal of the Linnean Society 103(1):21–60. doi:10.1111/j.1096-3642.1991.tb00896.x.
  • De Carlo, J. A. 1983. Hemipteros acuáticos y semiacuáticos. Estudio en grupos en las partes de igual función de los aparatos genitales masculinos de especies estudiadas. Revista de la Sociedad Entomológica Argentina 42(1/4):149–154.