Adrianus Hasler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Adrianus Hasler
Res apud Vicidata repertae:
Adrianus Hasler: imago
Nativitas: 11 Februarii 1964; Dulcis Vallis
Patria: Lichtenstenum

Officium

Officium: Head of Government of Liechtenstein
Munus: Politicus, Negotiator, Oeconomus
Patronus: Verwaltungs- und Privat-Bank

Consociatio

Factio: Progressive Citizens' Party

Adrianus, vulgo Adrian Hasler (in Valle Dulci natus die 11 Februarii 1964) est argentarius et politicus Lichtensteni.

In urbe natali educatus, Adrianus Hasler est alumnus universitatis Sangallensis in Helvetia ubi administrationi commerciali studuit. Unde absolutus apud Balzers AG argentariamque Lichtenstenensem Verwaltungs- und Privat-Bank operam dedit. Ab anno 2001 legatus est apud parlamentum Lichtenstenense pro factione civium progressivorum. Ab anno 2004 usque in 2013, e parlamento recedens, princeps vigilium Lichtenstenensium meruit. Anno 2012 candidatus ad officium primi ministri a factione sua selectus, comitiis anno 2013 victor, die 27 Martii eiusdem anni primus minister creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri regiminis Lichtenstenensis anno 2013 picti. Adstant (a sinistra parte) Marlies Amann-Marxer, Thomas Zwiefelhofer, Adrianus Hasler, Aurelia Frick, Maurus Pedrazzini
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Adrianum Hasler spectant.
  • Vita apud regimen Lichtenstenense