Daniel Risch

E Vicipaedia
Wikidata Daniel Risch
Res apud Vicidata repertae:
Daniel Risch: imago
Nativitas: 5 Martii 1978; Quaravedes
Patria: Lichtenstenum

Officium

Officium: Minister of Infrastructure, Economic Affairs and Sports, Head of Government of Liechtenstein
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Fatherland Union

Daniel Risch (ad Quaravedes pagi Sanctogalli die 5 Martii 1978 natus) est politicus Lichtensteni.

Dulci Valle educatus, administrationi commerciali studuit apud universitates Sangallensem, Turicensem, Monacensem, Friburgensem Brisgaudiae (ubi anno 2007 gradum doctoris ascendit), insuper Melburniensem. Negotiator Lichtensteni operam dedit, sed comitiis anni 2017, parlamento legatus, primus minister vicarius ministerque infrastructurae factus est. A die 25 Martii 2021 primus minister meret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Risch, Daniel" apud Historische Lexikon des Fürstentums Liechtenstein online

Nexus externi[recensere | fontem recensere]