Adolphus Occo (1524-1606)
Appearance
Adolphus Occo, saepe Adolphus Occo III dictus ut a patre avoque distinguatur, natus 17 Octobris 1524 Augustae Vindelicorum - mortuus ibidem 28 Septembris 1606, fuit numismatista, medicus et epigraphus Germanus qui necessitudinibus amicitiae cum Andrea Vesalio et Conrado Gesnero coniunctus erat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Medicorum familia ortus et ipse medicinae Tubingae et Patavii studuit donec Ferrarae doctor medicinae anno 1549 fieret. In patriam reversus socius et successor patri fuit. Anno 1573 a Maximiliano II in nobilium numerum adlectus est. Ab anno 1582 usque ad mortem Augustanorum medicorum collegio praeerat. Totam vitam studiis eruditis dedicavit.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Anno 1573 pharmacopoeam suae civitatis edidit, quae postea saepius ab ipso et posteris reedita est[1].
- Anno 1579 Antverpiae[2] in lucem prodiit magnum opus numismaticum Impp. romanorum numismata a Pompeio Magno ad Heraclium.. inscriptum quod iterum anno 1601 Augustae Vindelicorum sine ulla imagine sed multis milibus nummorum auctum iterum edidit[3]. Primus hoc libro omnes nummos imperatorum Romanorum sibi notos usque ad ultimum saeculum Imperii, nulla quidem imagine adposita, recensuit. Nam qui ante Occonem sibi eadem proposuerant, quia imaginem quandam omnium aversarum partium in nummis repertarum praebere cupiebant, sive non ultra Domitianum (Aenes Vicus) vel etiam non ultra Caesarem Augustum (Hubertus Goltzius) progressi sunt, sive exiguissimum tantummodo operis quod in animo habebant specimen nobis reliquerunt (Wolfgangus Lazius). Mirum dictu : quamvis multa ab Occone ad hodiernum diem emendata perpolitaque sint, cum Occonis librum evolvis diceres sub oculis positam esse primam editionem thesauri hodie vulgo in usu Roman imperial Coinage (RIC) inscripti. Adeo ratio operis eadem est. Nam nummi per imperatores et annos regni digesti brevissime describuntur. Tituli adversarum vel anteriorum partium capitibus circumdati praeponuntur, sequuntur aversae vel posteriores partes quae cum illo titulo in nummis coniuntae sunt. Nota metalli laeva parte adponitur. Anno 1683, additis nonnullis comentariis et imaginibus aeri incisis, Franciscus Mediobarbus Biragus[4] et anno 1730 Philippus Argelatus[5] Mediolani librum Occonis apud posteros divulgavere. Ita varie auctus in aliquo usu remansit donec ei liber Henrici Cohen, Description historique des monnaies frappées sous l'Empire romain, medio nono decimo saeculo ei succederet. Ita intra triennium et nummi reipublicae liberae per Fulvium Ursinum (1577) et nummi imperatorum Romanorum per Occonem (1579) primo repertorio donati sunt cuius auctoritatem posteri per plura saecula sequerentur.
- Anno 1592 et iterum 1596 collectaneum inscriptionum antiquarum in Hispania repertarum Heidelbergae publicavit[6], quae postea corpori Gruteriano adiunctae sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pharmacopoeia seu, Medicamentarium pro rep. Augustana, cvi accessere simplicia omnia officinis nostris vsitata, & annotationes in eadem & composita ab Adolpho Occone ... [1]
- ↑ Impp. romanorum numismata a Pompeio Magno ad Heraclium quibus insuper additae sunt inscriptiones quaedam veteres, arcus triomphales et alia ad hanc rem necessaria... collecta ab Adolpho Occone..., Antverpiae : ex off. Christophori Plantini, 1579. Hic legere potes
- ↑ Impp. Romanorum numismata a Pompeio magno ad Heraclium ed. altera, multis nummorum millibus aucta.. Augustae Vindelicorum : ad insigne pinus, 1601 Hic legere potes. Tertia editio 1625, post mortem auctoris.
- ↑ Imperatorvm romanorvm nvmismata a Pompeo [!] Magno ad Heraclivm ab Adolfo Occone olim congesta, nunc augustorum iconibus, perpetuis historico-chronologicis notis, pluribusque additamentis illustrata, aucta ... exhibita stvdio, et cvra Francisci Mediobarbi Biragi ..., Mediolani : Ex typographia L. Montiae, 1683
- ↑ Imperatorum Romanorum numismata a Pompeio Magno ad Heraclium ab Adolfo Occone olim congesta, augustorum iconibus, perpetuis historico-chronologicis notis, pluribusque additamentis jam illustrata a Francisco Mediobarbo Birago, S. R. I. comite, & regiae civitatis papiae decurione ; nunc verò ab innumeris mendis expurgata, ac sac. Caesareae et reg. catholicae majestati invictissimi et clementissimi Caroli VI. Rom. imp. semper augusti exhibita, additionibus usque hac desideratis, criticisque observationibus exornata, curante Philippo Argelato Bononiensi
- ↑ Inscriptiones veteres in Hispania repertæ ; ab Adolpho Occone collectæ, digestæ, et nunc primum in lucem editæ : ad generosum et illustrem comitem marcum Fuggerum. E typographeio H. Commelini, M D XCVI. Hic legere potes
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Paulus Arnold, 'Adolf III. Occo (1524-1606) und das Dresdner Münzkabinett im 16. Jahrhundert' in Wissenschaftsgeschichte der Numismatik : Beiträge zum 17. Deutschen Numismatikertag 3.-5. März 1995 in Hannover : 139-157.
- Federica Fontana, 'Adolf Occo postillato dagli antiquari romani fra Cinquecento e Seicento', Rivista italiana di numismatica e scienze affini, 2006 (107) : 297-354. [2]
- H.L. Houtzager, 'Andreas Vesalius and the Occo medals of Augsburg. Evidence of a professional friendship' in Vesalius 2000 (VI) : 20-31.
- Leopoldus Iosephus Renauldin, Etudes historiques et critiques sur les médecins numismatistes, contenant leur biographie et l'analyse de leurs écrits, Parisiis, 1851 : 66-71. Hic legere potes
- Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [3] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphus Occo (1524-1606) spectant. |