Jump to content

Achyrum

E Vicipaedia
Wikidata Achyrum
Res apud Vicidata repertae:
Achyrum: insigne
Achyrum: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 50°18′27″N 34°54′6″E
Numerus incolarum: 47 971
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Охтирка

Gestio

Procuratio superior: Regio Sumensis, Okhtyrka Raion, Akhtyr County, Akhtyrka Province, Q7307634

Geographia

Superficies: 31.86 chiliometrum quadratum

Achyrum[1] (Ucrainice Охтирка) est urbs regionis Sumensis Ucrainae. Ad flumen eiusdem nominis in Vorsclam fluens prope ad ostium eius situm est. Incolas 46 660 habuit anno 2022.

Achyri tabula anno 1787 delineata

Historia[recensere | fontem recensere]

In ducatu Severiensi oppidum hoc loco munitum est, sed post bella Mongolica desertum est. Saeculo septindecimo de his locis Polonia et Russia contendebant; anno 1641 arx Polonica condita est, anno 1647 a Russis reaedificata. Ab anno 1708 caput circuli gubernii Kioviensis, ab anno 1780 gubernii Charcoviensis. Saeculo duodevicesimo Achyrum urbs terrae Slobodensis (Slobožanščina) maxima erat, maior quam Sumae et Charcovia.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 50°18′27″N 34°54′6″E • GeoNames