Latinitas nondum censa

Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica Šukšiniana (Russice Алтайский государственный гуманитарно-педагогический университет имени В. М. Шукшина, tr. Altajskij gosudarstvennyj gumanitarno-pedagogičeskij universitet imeni V. M. Šukšina) sita est Bisci, in Russia.

Anno 1939 condita, ad annum 2000 erat institutum paedagogicum. Ab anno 2001 fuit universitas, et ab anno 2001 in honorem clari scriptoris, actoris et moderatoris cinematographici Russici Sovietici nomine Basilius Macarii filius Šukšin (Russice: Василий Макарович Шукшин, Vasilij Makarovič Šukšin; 19291974) nominatur. Anno 2010 Universitas Paedagogica Publica Biscensis Šukšiniana (Russice Бийский педагогический государственный университет имени В. М. Шукшина, Bijskij pedagogičeskij gosudarstvennyj universitet imeni V. M. Šukšina) renominata est Academia Publica Educationis Altaica Šukšiniana (Russice Алтайская государственная академия образования имени В. М. Шукшина, tr. Altajskaja gosudarstvennaja akademija obrazovanija imeni V. M. Šukšina). Anno 2015, denuo universitas studiorum facta, nomen suum hodiernum accepit.

Universitatis Publicae Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaicae sunt facultates:

  • historiae et iuris;
  • psychologiae et paedagogiae;
  • philologiae paternae et foraneae;
  • physicae et mathematicae;
  • scientiae naturalis et geographiae;
  • technologiae et educationis professionale-paedagogicae.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]