Latinitas bona

Academia Pontaniana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies Pontani saeculo XV facto e museo municipali Genuae

Academia Pontaniana, sodalitas litteraria Neapoli Italiae posita, ab Antonio Panormita anno 1458 instituta, sub titulo Porticus Antonianus primis annis cognita est. Postea Iovianus Pontanus fuit dux academiae, a quo nomen novum Academia Pontaniana accepit. Academiam anno 1542 Petrus Toletanus clusit.

Fontes nonnulli annum institutionis 1442 seu 1443 indicant;[1] sed hoc datum fortasse Academiae cuidam Alphonsinae attribuendum est.[2]

Academia vetus[recensere | fontem recensere]

Participes[recensere | fontem recensere]

Academia hodierna[recensere | fontem recensere]

Sodalitate anno 1808 sub nomine Società Pontaniana di Napoli renata anno 1825 nomen priscum Accademia Pontaniana restituit rex Franciscus I Utriusque Siciliae. Academia a gubernio Fascista anno 1934 suppressa, anno 1944, hoc gubernio debellato, restituta est.

Participes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. World Guide to Scientific Associations and Learned Societies, 5a ed. (1990) p. 145
  2. Vide Scholarly Societies Project

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Shulamit Furstenberg-Levi, The Accademia Pontaniana: A Model of a Humanist Network. Lugduni Batavorum: Brill, 2016 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Fausto Nicolini, Della Società Nazionale di Scienze, Lettere e Arti e di talune accademie napoletane che la precederono ed. Fulvio Tessitore (Neapoli: Società Nazionale di Scienze, Lettere e Arti, 1974) pp. 64-65, 73

Nexus externi[recensere | fontem recensere]