Coordinata: 55°29′9″N 28°45′50″E / 55.48583°N 28.76389°E / 55.48583; 28.76389

Academia Polocensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Templum Sancti Stephani et aedificia Academiae, c. annum 1875

Academia Polocensis[1] fuit Academia Societatis Iesu in Polocia.

Historia[recensere | fontem recensere]

Collegium Iesuiticum iamdudum Polociae laborans anno 1812, venia ab Alexandro I imperatore Russiae data, in Academiam transformatum est. Societas Iesu tum solum in Russia permissa est, et Academia Polocensis metropolis sui generis Iesuitarum Russiae totiusque Europae erat. Die 15 Iunii sollemnitates Academiae creandae celebratae sunt et die 27 Iunii Napoleonis exercitus haud longe a Polocia Nemenum flumen transivit et in Russiam invasit. Cum anno 1814 Napoleone expulso ac paene victo Pius VII Societatem Iesu restituerat, Alexander I vice versa anno 1815 Iesuitas in Moscua et Petropoli quidquid agere prohibuit. Anno 1820 et Academia Polocensis labores suos iussu imperatoris finivit, quamquam Academiae alumni orationes eum laudantes composuerant et ediderant[2].

Hodie Universitas Polocensis in aedificiis Academiae sita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g.: Augustissimo ac Potentissimo Alexandro I. Imperatori et Autocratori Totius Rossiae instituta benevolentissime a SuaI mperatoria Majestate edito calendis Martii diplomate et quarto Idus Junii solemni ritu initiata Academia Polocensis Societatis Jesu d.d.d. Polociae: In Typographia Academica, 1812, etc.
  2. Orationes in laudem ... Alexandri I Imperatoris ... Rossiae ... ab alumnis eloquentiae in Academia Polocensi elucubratae... Polociae 1816.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Иезуиты в Полоцке: 1580—1820 гг. Ч. 1-2 / Сост. Л. Данько. Polociae 2005. (Russice)
  • Инглот, М. Общество Иисуса в Российской Империи (1772—1820 гг.) и его роль в повсеместном восстановлении Ордена во всём мире. Moscuae 2004. (Russice)