Fridericus Caesius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Fridericus Caesius
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Caesius: imago
Nativitas: 26 Februarii 1585; Roma
Obitus: 1 Augusti 1630; Aquasparta

Officium

Munus: eruditus, naturae peritus, Dux
Patronus: Academia Lynceorum

Familia

Coniunx: Olimpia Orsini
Familia: Cesi

Insignia heraldica

Fridericus Caesius: insigne

Fridericus Caesius[1] marchio II. Monticellorum,[2] vulgo Federico Angelo Cesi (natus die 26 Februarii 1585; Aquis Spartis die 1 Augusti 1630 mortuus), eruditus Italiae, conditor fuit anno 1603 Academiae Lynceorum.

E familia nobili sub dicione pontificia florente ortus est, patre Friderico Caesio primo Monticellorum marchione, matre Olympia de Ursinis, patruo Bartholomaeo[it] cardinale futuro. Romae natus et educatus, anno 1614 Artemisiam Columnam in matrimonium duxit quae mox puerperio mortua erit. Anno 1617 nuptiis secundis Isabellam de Salviatis duxit, e qua filiam Olympiam genuit. Ab anno insequenti, Roma relicta, Aquis Spartis habitabat. Patre die 24 Iunii 1630 mortuo, titulos domini Aquae Spartae marchionisque Monticellorum brevissime gessit. Ipse eodem anno mortem obiit.

Lynceorum princeps[recensere | fontem recensere]

Ioanne Heckio Batavo propter rixam in carcere iacente, qui artem medendi Scandiliani in oppido apud maternam Ursinorum familiam prospere egerat, Fridericus Caesius iuvenis familiarem iuris tironem Franciscum Stellutum Fabrianensem ad captivum liberandum misit. Quo facto Caesius et Stellutus de rebus scientificis colloqui cum Heckio incipiebant, qui iam apud universitatem Perusinam in botanica eruditus insuper alchemiae et astrologiae studebat. Is praeter alios modum scientiae persequendae vitaeque studiosae vivendae praescripsisse censetur quem alii libenter acceperunt. Collega quarto convitato Anastasio de Filiis Interamnensi Caesiorum fortasse cliente, Fridericus annum undevigesimum agens Academiam condidit "Lynceorum", videlicet "eorum qui sicut lynces perspicuunt". Quae academia, primum die 17 Augusti 1603 congressa, die 25 Decembris eiusdem anni rite constituta est. Fridericus autem interdictionem patris mox incurrit, cui neque mores Heckii neque inutilia Academicorum studia placebant. Illis tribus statim a Roma expulsis, Fridericus acta Academiae usque in annum 1609 per epistulas assidue gerebat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Franciscus Stellutus, Il Pegaso (epithalamium Friderici Caesii Isabellaeque de Salviatis, 1617)
Impressa
  • 1624 (cum Ioanne Fabro) : Praescriptiones Lynceae Academiae. Interamnae: in typographeio Thomae Guerrerii Textus
  • 1625 (cum Francisco Stelluto) : Apiarium, ex frontispiciis naturalis theatri principis Federici Caesii ... depromptum. Romae: ex typographeio Iacobi Mascardi De hoc opere Textus
  • 1628; 1648-1651 (editor cum Francisco Stelluto) : Franciscus Hernandez, Rerum medicarum Novae Hispaniae thesaurus; editione posteriori Nova plantarum, animalium et mineralium Mexicanorum historia
  • 1630 : "De caeli unitate" in Christophorus Scheiner, Rosa ursina pp. 775-784 Textus apud Internet Archive
  • 1651 : "Phytosophicarum tabularum ex frontispiciis naturalis theatri principis Federici Caesii Lyncei ... desumpta prima pars" in Franciscus Hernandez, Nova plantarum, animalium et mineralium Mexicanorum historia p. 901 ff. Textus
  • 1880 : "Del natural desiderio" in Gilberto Govi, "Intorno alla data di un discorso inedito pronunciato da Federico Cesi fondatore dell'Accademia de'Lincei" in Memorie della Reale Accademia Nazionale dei Lincei. Classe di scienze morali, storiche e filologiche ser. 3 vol. 55 (1879-1880) pp. 244-261
  • 2015 : Brent Elliott, Luigi Guerrini, David Norman Pegler, edd., Flora: Federico Cesi's botanical manuscripts. 3 voll. Londinii: Royal Collection Trust (Paper museum of Cassiano dal Pozzo, ser. B, pars 7)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. titulum libri Michaelis Angeli Poggioli De amplitudine doctrinae botanicae qua praestitit Fridericus Caesius (1865, vide bibliographiam)
  2. "ad illustriss. principem ac d., d. Federicum Caesium, Montis Caelii marchion. II &c., baronem Romanum": sic dedicatio operis Ioannis Baptistae Portae, De aëris transmutationibus (1610). Alibi saepius "Fridericus", "marchio Monticellorum"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Faber, ed., Praescriptiones Lynceae Academiae (1624)
Editiones operum
  • Carlo Vinti, Antonio Allegra, edd., Federico Cesi, Opere scelte. Perugiae. 2003
De vita et opere
  • Federico Cesi: un principe naturalista. Atti del Convegno Internazionale di Studi, Acquasparta, September 29-30, 2003. Romae: Accademia Nazionale dei Lincei.
  • Irene Baldriga, L'occhio della lince. I primi lincei tra scienza, arte e collezionismo. Romae, 2002
  • Andrea Battistini et al., edd., All’origine della scienza moderna: Federico Cesi e l’Accademia dei Lincei. Bononiae: Il Mulino, 2007
  • David Freedberg, The Eye of the Lynx: Galileo, His Friends, and the Beginnings of Modern Natural History. Chicagine: Chicago University Press, 2003 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Giuseppe Gabrieli, "Federico Cesi Linceo" in Nuova Antologia ser. 7 no. 272 (1930) pp. 353–369
  • Paolo Galluzzi, The lynx and the telescope: the parallel worlds of Cesi and Galileo. Lugduni Batavorum: Brill, 2017 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Erminia Irace, "Federico Cesi: una tradizione familiare nella Roma della Controriforma" in Antonio Allegra, Carlo Vinti, edd., Federico Cesi e il suo tempo (Assisi: Edizioni Porziuncola, 2005) pp. 129-142
  • Giuseppe Montalenti, Federico Cesi e l’Accademia dei Lincei. Neapoli, 2006
  • Baldassare Odescalchi, Memorie istorico-critiche dell'Accademia de'Lincei e del principe Frederico Cesi, secondo duca d'Acquasparta, fondatore e principe della medesima. Romae, 1806 Textus apud Internet Archive
  • Giuseppe Olmi, "'In essercitio universale di contemplatione et prattica': Federico Cesi e i Lincei" in L. Boehm, E. Raimondi, edd., Università, Accademie e Società scientifiche in Italia e Germania dal Cinquecento al Seicento (Bononiae, 1981) pp. 169-235
  • Giuseppe Olmi, L’inventario del mondo: catalogazione della natura e luoghi del sapere nella prima età moderna (Bononiae: Il Mulino, 1992) pp. 315-379 Textus
  • Vincenzo Pirro, ed., Federico Cesi e i primi Lincei in Umbria. Atti del Convegno di studi nel IV centenario della fondazione dell’Accademia dei Lincei, Terni, 24–25 ottobre 2003. Terni: Thyrus, 2005
  • Saverio Ricci, ed., Federico Cesi e la fondazione dell’Accademia dei Lincei. Mostra bibliografica e documentaria, catalogo della mostra (Venezia, Biblioteca Nazionale Marciana, 27 agosto–15 ottobre 1988). Neapoli, 1988
De scientiis singulis
  • Gilberto De Angelis, La "Syntaxis plantaria" di Federico Cesi nei codici di Parigi: la nascita della microscopia vegetale. Romae: Accademia Nazionale der Lincei, 1986
  • Brent Elliott, "The Botanical Content of Federico Cesi's Manuscripts" in Brent Elliott et al., Flora: Federico Cesi's botanical manuscripts vol. 1 (Londinii: Royal Collection Trust, 2015. Paper museum of Cassiano dal Pozzo, ser. B, pars 7) pp. 42-61
  • Luigi Guerrini, "Federico Cesi and the ‘Syntaxis plantaria’" in Brent Elliott et al., Flora: Federico Cesi's botanical manuscripts vol. 1 (Londinii: Royal Collection Trust, 2015. Paper museum of Cassiano dal Pozzo, ser. B, pars 7) pp. 18-41
  • Luigi Guerrini, I trattati naturalistici di Federico Cesi. Romae: Accademia Nazionale dei Lincei, 2006
  • Michael Angelus Poggioli; Iosephus Poggioli, ed., De amplitudine doctrinae botanicae qua praestitit Fridericus Caesius. Romae, 1865 Textus
  • Andrew C. Scott, "Federico Cesi and his field studies on the origin of fossils between 1610 and 1630" in Endeavour vol. 25 (2001) pp. 93–103
  • Charles Singer, "The earliest figures of microscopic objects" in Endeavour vol. 12 (1953) pp. 197-202
  • Andrea Ubrizsy, "Il codice micologico di Federico Cesi" in Rendiconti dell’Accademia Nazionale dei Lincei, Classe Sc. Fis. Mat. e Nat. ser. 8 vol. 68 no. 2 (1980) pp. 129-138
De epistulario
  • Irene Baldriga, "The influence of Clusius in Italy. Federico Cesi and the Accademia dei Lincei" in Florike Egmond, Paul Hoftizer, Robert Visser, edd., Carolus Clusius, Towards a Cultural History of a Renaissance Naturalist (Amstelodami: Koninklijke Nederlandse Academie van Wetenschappen, 2007) pp. 255-270 Textus versionis praeliminaris
  • Giuseppe Gabrieli, Il carteggio linceo della vecchia accademia di Federico Cesi (1603-1630). Romae, 1938
  • Andrea Ubrizsy Savoia, "Federico Cesi (1585-1630) and the correspondence network of his Accademia dei Lincei" in Studium vol. 4 (2011) pp. 195-209
De Caesiis maecenatibus
De Caesii bibliotheca
  • Maria Teresa Biagetti, "Dispersed Collections of Scientific Books: The Case of the Private Library of Federico Cesi (1585–1630)" in Flavia Bruni, Andrew Pettegree, edd., Lost Books. Reconstructing the Print World of Pre-Industrial Europe (Lugduni Batavorum: Brill, 2016) pp. 386-399 imagin es adiunctae
  • Maria Teresa Biagetti, La biblioteca di Federico Cesi. Romae: Bulzoni, 2008
  • Anna Capecchi, "Per la ricostruzione di una biblioteca seicentesca: i libri di storia naturale di Federico Cesi Lynceorum Princeps" in Atti della Accademia Nazionale dei Lincei. Rendiconti. Classe di Scienze morali, storiche, filologiche ser. 8 vol. 41 (1986) pp. 145–164
  • Brent Elliott, "Botanical Works in Federico Cesi's Library" in Brent Elliott et al., Flora: Federico Cesi's botanical manuscripts vol. 1 (Londinii: Royal Collection Trust, 2015. Paper museum of Cassiano dal Pozzo, ser. B, pars 7) pp. 62-71
  • Giuseppe Gabrieli, "La prima biblioteca lincea o libreria di Federico Cesi" in Rendiconti della R. Accademia Nazionale dei Lincei. Classe di Scienze morali, storiche e filologiche ser. 6 vol. 14 (1938) pp. 606–628
  • Giuseppe Gabrieli, "Le “Schede Fogheliane” e la storiografia della prima Accademia Lincea" in Rendiconti della R. Accademia Nazionale dei Lincei. Classe di Scienze Morali, storiche e filologiche ser. 6 vol. 15 (1939) pp. 140–167
  • Enrica Schettini Piazza, "Più “studio” che “passatempo”: la libraria di Federico Cesi e le sue peregrinazioni" in Vincenzo Pirro, ed., Federico Cesi e i primi Lincei in Umbria. Atti del Convegno di studi nel IV centenario della fondazione dell’Accademia dei Lincei, Terni, 24–25 ottobre 2003 (Terni: Thyrus, 2005) pp. 129–154
Aliae encyclopaediae
  • Augusto De Ferrari, "Cesi, Federico" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1980)
  • Saverio Ricci, "Federico Cesi" in Il Contributo italiano alla storia del Pensiero – Scienze (Romae: Treccani, 2013)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]