Abulola Moarrensis
Abulola Moarrensis[1] (vulgo Abū al-ʿAlāʾ al-Maʿarrī, litteris Arabicis أبو العلاء المعري, plene Abū al-ʿAlāʾ Aḥmad ibn ʿAbd Allāh ibn Sulaymān al-Tanūḫī al-Maʿarrī - أبو العلاء أحمد بن عبد الله بن سليمان التنوخي المعري; natus mense Decembris 973 Moarrae, mortuus ibidem mense Maii 1057) erat philosophus, poëta et scriptor caecus Arabicus.
Inter scriptores Arabicos magnificentissimos numeratur, quamquam ob sententias suas scepticas contra religionem etiam numerosi sunt qui eum repudiant. Philosophia sua erat pessimismus rationalisticus et antinatalismus; censebat liberos non procreandos esse, ad finem eos a miseria avertendi.
Senex carnem, lac, ova et mel consumere abiecit ob misericordiam animalium. De religione celebriter dixit[2]:
هَفَتِ الحَنيفَةُ وَالنَصارى ما اِهتَدَت وَيَهودُ حارَت وَالمَجوسُ مُضَلَّلَه اِثنانِ أَهلُ الأَرضِ ذو عَقلٍ بِلا دينٍ وَآخَرُ دَيِّنٌ لا عَقلَ لَهُ |
Musulmani et Nazareni concinent; Iudaei et magi errant; Bini sunt populi orbis, alter cum ratione sine religione, alter cum religione sine ratione. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Catalogue of Arabic Books in the British Museum, vol. 1, anno 1894 (pag. 115 apud Google Books); Christianus Benedictus Michaelis, Dissertatio philologica de historia linguae Arabicae, anno 1706 (pag. 25 apud Google Books).
- ↑ Carmen plenum lingua Arabica invenitur e.g. hic.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Abulolam Moarrensem spectant (Al-Maʿarri, Al-Ma'arri). |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |