Abdul Rahman

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Confessor Abdul Rahman (Persice: عبدارحمن), Christianus Afganus, est natus in Afgania anno 1965, in familia Musulmana. Anno 1990, dum laborabat cum Catholica Romana societate caritatis Teutonica in Pakistania, conversus est in fidem Christianam. Anno 1993 est ad Germaniam peregrinatus; postea mandatus est ad Afganiam. Sua uxore eum causa conversionis repudiante, a civitate captus est, et in discrimine positus. Morte pendente, noluit renuntiare fidem Christianam, dicens: "Christianus sum; credo in Trinitatem; credo in Iesum Christum." Potestatibus occidentalibus imminentibus, civitas Afgana eum dimisit, et Romae exiliatus est.