Latinitas bona

Aëtus Apollonii filius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aëtus Apollonii filius (Graece Ἀετὸς τοῦ Ἀπολλωνίου, Demotice Ȝytws[1]), ex urbe Aspendo Pamphyliae ortus, fuit strategus Ciliciae sub regno Ptolemaei V Aegyptii. Fuit fortasse avus illius Aëti, Aëti filii, qui secundum tabulam Rosettanam fuit anno 197/196 a.C.n. "pontifex Alexandri, et Deorum Soterum, et Deorum Adelphorum, et Deorum Euergetum, et Deorum Philadelphorum, et Dei Philopatoris".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P.Dem.Louvre 24333

Bibliographia[recensere | fontem recensere]