Adonis
Appearance
(Redirectum de Ὦ τὸν Ἄδωνιν)
Vide etiam paginam fere homonymam: 2101 Adonis.
Adonis (-is sive -idis) fuit deus Graecus e mythologia Orientis introductus, Aphroditae vel Veneris amasius, cuius mortem et resurrectionem feriis annuis Adoniis celebrabantur. Mulieres hortos Adonis conficiebant. Urbs Phoenicum Byblos Adonidi sacra dicebatur[1]
Nonnulla fragmenta e Sapphus carminibus veterrima testimonia cultus eius dei in Graecia habentur. In quibus etiam illa invocatio versu Adonio expressa legitur ὦ τὸν Ἄδωνιν.[2] Praxilla poëtria hymnum in Adonim composuit e quo tres versus nobis servantur.
Ammianus Marcellinus[3] physicorum interpretationem referens mythum Adonis ad segetes in flore carptas referebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Strabo, Geographica XVI.2.18.
- ↑ Sappho fr. 63 Bergk, fr. 25 Edmonds; a Mario Plotio in Arte grammatica (6.516 Keil) citata. Vide etiam Max Treu, Sappho. München (Heimeran) 1963, p. 183 [ad frg. 21 D])
- ↑ Res gestae XXII.9.15.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Veteriora
- J. G. Frazer, Adonis Attis Osiris. 2 voll. 3a ed. Londinii: Macmillan, 1914 (The Golden Bough, 3a ed. [1911-1915] pars 4) vol. i, vol. ii apud archive.org
- Noviora
- Wahib Atallah, Adonis dans la littérature et l'art grecs, Parisiis, Librairie C. Klincksieck, 1966 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica Quarta recensio critica
- Joseph D. Reed, "The Sexuality of Adonis" in Classical Antiquity vol. 14 (1995) pp. 317-347 JSTOR
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Adonim spectant. |