Adonius

E Vicipaedia

Adonius est versus poesis Graecae atque Latinae, qui in serie constat dactyli et spondei (aut trochaei); par ergo est duobus pedibus ultimis hexametri vel choriambo una addita syllaba; ictus in longas recte syllabas cadit. Praeterea traditur antiquitus celeris fuisse pars in Adonidem invocationum, unde eius nomen. Eiusmodi invocationem versu Adonio expressam legimus in fragmento quodam carminis a Sappho ficti: ὦ τὸν Ἄδωνιν.[1] Qui versus aliaque eiusdem poetriae fragmenta veterrima apud Graecos testimonia cultus Adonidis sunt.[2] Est ultimus in strophis Sapphicis versus post hendecasyllabos Sapphicos tres.

His versibus incipit carmen 51 (LI) a Catullo fictum Sappho aemulans:

Īllĕ / mī pār / ēs//sĕ dĕ/ō vĭ/dētūr      — hendecasyllabi Sapphici
īllĕ, / sī fās / ēst, // sŭpĕ/rārĕ / dīvōs,
quī sĕ/dēns ād/vēr//sŭs ĭ/dēntĭ/dēm tĕ
spēctăt ĕt / āudīt...      — versus adonius
(Carmina, 51, vv. 1-4)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sappho fr. 21 Diehl in Anthologia lyrica Graeca, fr. 168 Lobel et Page, fr. 63 Bergk, fr. 25 Edmonds; a Mario Plotio in Arte grammatica (6.516 Keil) citata
  2. Max Treu: Sappho. München (Heimeran) 1963, p. 183 [ad frg. 21 D])