Latinitas nondum censa

Хованщина

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Theodorus Šaljapin, Dositheum schismaticum in Chovanščina agens anno 1912

Хованщина (tr. "Chovanščina") est drama melicum, quod Modestus Musorgskij ab anno 1872 ad 1880 scribebat, sed non confecit. Post mortem Musorgskij Nicolaus Rimskij-Korsakov primus hoc finivit et ad usum orchestrae adornavit anno 1896, deinde Inguarus Stravinskij alteram versionem ad usum orchestrae fecit anno 1913, tertiam Demetrius Šostakovič anno 1958, quam et in pellicula anni 1959 audire potes.

Drama quinque actiones habet et de rebus ab anno 1682 usque ad annum 1689 Moscoviae gestis narrat, cum post seditionem pyrobolistarum (Russice streltsy) Sophia regens Ioannem Chovanskij ducem pyrobolistarum fecit. Potestatem habebat maximam et hoc tempus saepe a nomine eius Chovanščina nominatur. In actione quinta immolatio fidelium ritus prisci describitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]