Καὶ σὺ τέκνον

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Καὶ σὺ τέκνον;" fuisse traditur sententia ultima a C. Caesare dicta die 15 Martii 44 a.C.n., cum inimici in Curia eum gladiis ferire coeperunt. Suetonius enim refert: "Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: Καὶ σὺ τέκνον;" Similiter et Dio Cassius: traditione verissima fertur Caesarem nihil omnino dixisse; aliquos autem tradere eum his verbis M. Brutum interpulsisse, Καὶ σὺ τέκνον;[1]

Versio Latina in tragoedia Shakespeariana Iulius Caesar enuntiatur versu bilingui "'Et tu Brute? — Then fall Caesar."[2] Quae verba Shakesperius in scriptis anterioribus reppererat, sicut in ludo Ricardi Eedes Caesar interfectus inscripto, Latine anno 1582 docto.[3] Alia versio, "Tu quoque, fili mi?" in opere C. F. Lhomond De viris illustribus legitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius, Historia Romana 44.19.5
  2. Gulielmus Shakesperius, Iulius Caesar act. 3 sc. 1 v. 77
  3. Dyce, Alexander (1866). The Works of William Shakespeare. Londinii: Chapman and Hall. p. 648