ʻAhoʻeitu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In mythologia Tongana et rerum gestarum memoria, ʻAhoʻeitu (Tongane: ʻaho 'dies' + ʻeitu 'spiritus') fuit filius Tangaloa ʻEitumātupuʻae dei et ʻIlaheva Vaʻepopuae, feminae mortalis. Saeculo decimo ineunti, factus est primum domus Tuʻi Tongae caput.

Iter ad caelum[recensere | fontem recensere]

ʻAhoʻeitu puerulus de patre saepe consuluit matrem, feminam mortalem ex regione nunc appellata Popua, prope magnam Tongatapus Insulae lacunam, quae ei dixit patrem esse deum qui in caelo habitare.

Iuvenis, ʻAhoʻeitu desiderium patris reperti iterum expressit, et mater ei monstravit magnam toam, arborem generis Casuarinae, quem ipse statim scandit. Iter secutus ad caelum sicut dixerat mater, patrem cum columbas inlaquearet mox invenit. ʻEitumātupuʻa, animo ab specie filii commoto, iuvenem domum deduxit ut kavam et cibum gustet.

Quo facto, eum misit ad alios filios, ʻAhoʻeitus eodem patre natos fratres, qui quoque in caelo habitabant et interea ludebant sika-ʻulu-toa, lusu in quo lusores harundines capitibus toa factis iactant. Cum ei hunc iuvenem formosum esse fratrem eorum cognoscerent, invidissimi eum dilaniaverunt, coxerunt (vel non, secundum varios fontes), et comederunt—praeter caput, quod inter hoi, plantas quae praeterea sunt veneno imbutae, iecerunt.

ʻEitumātupuʻa ut femina ʻAhoʻeitum adferat iussit, sed attulit ea nuntium iuvenem inveniri non potesse. Deus tunc ut alii filii ad eum accedant iussit, qui faucibus titillatis in magnum craterem ligneum evomuerunt. ʻEitumātupuʻa, caput deesse observans, nuntium misit ut caput ossaque reperiantur. Repertis omnibus in cratere conlocatis, infusa est aqua cum foliis arboris nonufiʻafiʻae, plantae salutaris, quae fertur morientes redivivere potesse. Cratere post casam deposito et interdum visitato, deus postremo ʻAhoʻeitum redivivum invenit.

Omnibus maioribus ʻEitumātupuʻae filiis domum adlatis, deus eos iracunde adlocutus est: homicidas eos poenā in caelo teneri, et ʻAhoʻeitum in terram descendere et regem Tongae esse. Sed fratres maiores, paenitentes sceleris, patrem precati sunt ut liceat eis iuvenem sequi. Tandem deus, ira remitta, eos ʻAhoʻeitum sequi, at quamquam maiores perpetuo servire statuit.

Stirps Regia[recensere | fontem recensere]

Maiores ʻAhoʻeitus fratres natu fuerunt:

  • Talafale, qui factus est Tuʻi Faleua 'dominus domus alterae' et Tuʻi Pelehake 'dominus deliciae surgentes', alter titulus altissimus. Fatafehi ambos titulos multos annos conservavit, sed post mortem (1999), Tāufaʻāhau Tupou IV rex Fatafehis filio solum titulum Tuʻi Pelehakem donavit, et ipse titulum Tuʻi Faleuam retinuit.
  • Matakehe, cuius progenies desunt. Ab eo et Maliepōne est Tuʻi Tonga custodiendus.
  • Tuʻi Loloko, titulus qui nostro tempore persistit. Secundum dei mandatum, is et Tuʻi Folaha civitatem curare verbis domini debuerunt.
  • Tuʻi Folahā, cuius progenies ignotae sunt.

Nomen ʻAhoʻeitus persistit in nomine nonnullarum progenierum regiarum. Praesens Tongae princeps est Tupoutoʻa Lavaka ʻAhoʻeitu ʻUnuakiʻotonga Tukuʻaho.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • R. D. Craig. 1989. Dictionary of Polynesian Mythology. Novi Eboraci: Greenwood Press, 2–3.
  • N. Rutherford. 1977. Friendly Islands: History of Tonga. Oxoniae: Oxford University Press, praecipue pp. 27–28.
  • Edward W. Gifford. 1924. Tongan Myths and Tales. Bishop Museum Bulletin 8. Honolulu: Bishop Museum Press.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!