Tu'i Tonga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tuʻi Tonga fuit dominus Tongae et honoratissimus Tonganorum princeps. Nomen etiam fuit titulus domus regnantis quae fortasse saeculo nono vel decimo orta est et multum valens perseveravit ad saeculum quintum decimum vel sextum decimum, quando Tuʻi Haʻatakalaua, novus princeps, dominationem adsecutus est. Titulus ipse anno 1865, Laufilitonga morienti, emortus est, sed domūs prognati in Kalaniuvaluanā gente iam vivunt.

Res gestarum a maioribus posteris traditae triginta novem (vel quadraginta octo) Tuʻi Tongas nominant.

  1. ʻAhoʻeitu, pater divinus, circa annum 900 primum Popuae in loco et deinde in aliis Hahakis pagi locis, sicut Toloa prope Fuaʻamotum, habitavit.
  2. Lolofakangalo.
  3. Fangaʻoneʻone.
  4. Līhau.
  5. Kofutu.
  6. Kaloa.
  7. Maʻuhau, qui Lavengatongae in vico habitavit.
  8. ʻApuanea.
  9. ʻAfulunga.
  10. Momo, qui Nuam, filiam Loʻaus, Tuʻi Haʻameae, duxit et Imperium Tonganum condidit. Sua aula Heketāe in loco prope Niutōuam fuit.
  11. Tuʻitatui, circa annum 1100.
  12. Talatama, Lapahae in vico habitavit; obiit sine prole.
  13. Tuʻitonganui ko e Tamatou.
  14. Talaihaʻapepe, Talatamae frater et etiam opinabilis nepos (!).
  15. Talakaifaiki, circa annum 1250.
  16. Talafāpite.
  17. Tuʻitonga Maʻakitoe.
  18. Tuʻitonga Puipui.
  19. Havea I, insidiis ab Vitiano interfectus .
  20. Tatafuʻeikimeimuʻa.
  21. Lomiʻaetupuʻa.
  22. Havea II, sagittā abs Tuluvota, Vitiano, interfectus
  23. Takalaua, rector asper, in Tolopona rivo apud Alakifonuam lavans, abs Tamasia et Malofafa, ex ʻUvea vel Futuna, interfectus.
  24. Kauʻulufonua I, circa annum 1470.
  25. Vakafuhu, in exsilium Sāmoanum abs Tuʻi Haʻatakalaua eiectus.
  26. Puipuifatu, qui in Sāmoa habitavit.
  27. Kauʻulufonua II, qui in Sāmoa habitavit.
  28. Tapuʻosi, cui licuit Muʻam reddere.
  29. ʻUluakimata I, etiam Teleʻa appellatus, qui maximum Tongatapus Insulae tumulum construxit.
  30. Fatafehi, circa annum 1600, qui filiam Tuʻi Haʻatakalaua Moʻunga ʻo Tongae duxit.
  31. Kauʻulufonua III, qui ab Abel Tasman anno 1643 incasus est.
  32. ʻUluakimata II.
  33. Tuʻipulotu (I) ʻilangi Tuʻofefafa.
  34. Fakanaʻanaʻa.
  35. Tuʻipolutu (II) ʻilangi Tuʻoteau.
  36. Paulaho, qui ab Iacobo Cook anno 1777 incasus est.
  37. Maʻulupekotofa.
  38. Fuanunuiava, qui anno 1810 obiit.
  39. Laufilitonga, natus circa annum 1798. Laufilitongā anno 1865 morienti, titulus ab Georgio Tupou I rite abolitus est.

Nexus interni

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • I. C. Campbell. 1989. Classical Tongan Kingship.
  • E. Bott. 1982. Tongan Society at the Time of Captain Cook's Visit.
  • ʻO. Māhina. 2006. Images from the History and Culture of Tonga.