Jump to content

'Azīz Aḫannūš

E Vicipaedia
Wikidata 'Azīz Aḫannūš
Res apud Vicidata repertae:
'Azīz Aḫannūš: imago
'Azīz Aḫannūš: imago
Nativitas: 16 Augusti 1961; Tafraout
Patria: Marocum

Familia

Coniunx: Salwa Idrissi

ʾAzīz Aḫannūš, litteris Arabicis عزيز أخنوش, litteris Amazigh ⵄⴰⵣⵉⵣ ⴰⵅⵏⵓⵛ (Tafraut in oppido anno 1961 natus) est negotiator et politicus Maroci.

E populo Išelḥiyen(en) ortus, Anfa in urbe educatus, alumnus est universitatis Sherbrookensis ubi administrationi commerciali studuit. Ad commercium hydrocarboneorum gasiumque patre mortuo succedit; domum editorialem diariorum libellorumque anno 1996, diarium La Nouvelle Tribune anno 2006 emit. Minister ab agricultura piscatuque a rege Mahometo VI die 15 Octobris 2007 nominatus est: quo officio sub tres primis ministris functus est usque in 7 Octobris 2021. Hoc die ipse primus minister creatus est. Inter Marocenses divitissimos rex primus, ʾAzīz Aḫannūš secundus enumeratur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Aziz Akhannouch": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)