Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī
Res apud Vicidata repertae:
Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī: imago
Nativitas: 16 Ianuarii 1956; Inezgane
Patria: Marocum

Officium

Officium: Member of the House of Representatives of Morocco, Member of the House of Representatives of Morocco, Prime Minister of Morocco, Representative of the Parliamentary Assembly of the Council of Europe
Munus: politicus, Psychiater, Islamic jurist

Consociatio

Factio: Justice and Development Party

Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī seu litteris Arabicis سعد الدين العثماني (die 16 Ianuarii 1956 natus in oppido Inezgane) est politicus Maroci.

E populo Mazyce ortus, Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī alumnus est universitatis Hassani II apud Anfam. ubi medicinae et psychiatriae necnon rebus Islamicis studuit. Legatus est apud parlamentum Marocanum a principio pro circulo oppidi nativi, ab anno 2007 pro urbe Rabato. Ab anno 2004 dux est factionis iustitiae et evolutionis[en]. Minister rerum externarum a die 3 Ianuarii 2012 ad 10 Octobris 2013 meruit, primo ministro ʿAbd al-Ilāh Binkīrān. Quo a munere suo iussu regis Mahometi VI deiecto, Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī ipse die 17 Martii 2017 primus minister factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī (ad sinistram) cum Yukiya Amano rectore Procurationis energiae atomicae internationalis die 2 Iulii 2013 pictus
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī spectant.
Ministri rerum externarum Marocenses